Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
1 De castrensibus exempti in Ritu Expl. Verit.
saepius memorantur, sed ita obscure ut inde elici non possit an hoc genus hominum eandem vel
distinctam a iobagionibus castri effecerint conditionem. 2 §-o
42o eiusdem Ritus diserte distinguuntur dum dicitur: iobagiones de Bekus,
scilicet Sungud etc, item iobagiones de castrensibus exempti, scilicet Réche etc; ita
et §-o 174 ubi dicitur quod essent quidem iobagiones, sed de castrensibus
exempti ; non absimiliter §-o 183 qui ita habet: iobagiones castri de Lotmár
impetierunt Voysloum etc. dicentes quod iobagiones essent
3236
de castrensibus exempti . 3 Omnia haec distinctam
exemptorum de castrensibus a iobagionibus castri conditionem
denotare videntur. 4 E contra dum §-o 248 dicitur et hoc ipsum omnes
alii iobagiones tam exempti, quam liberi S. Regis astruxerunt , cum iobagiones
castri ab exemptis distinctum non nominentur, videntur hae duae classes
eandem effecisse conditionem. 5 Ego utrosque ad eandem conditionem
pertinuisse, eos tamen, qui quondam [ERROR: no reftable :]
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
|