Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

§ 21 Inter ipsos conditionarios vigebat existimationis discrimen?

1 Quod inter conditionarios superius expressa graduatio viguerit, ac in specie quod conditionarii aliarum specierum ad gradum iobagionis castri evecti fuerint docent complures regum litterae. 2 Antequam tamen eas proferamus, observare iuvat primum quod vocula libertas in veteribus litteris, ubi de determinanda alicuius conditione agitur, plane in contrario sensu, idest pro onere servitio aut praestatione summi debeat. 3 Quare dum in diplomatibus dicitur: contulimus eidem terram T. sub libertate filiorum iobagionum castri, intelligi debet sub iisdem servitiis, ad quae reliqui iobagiones castri obligantur. 4 Potest hoc ex ipso diplomatum contextu facile elici, clarissime tamen id indicat recitandum infra § 24 Belae IV diploma, ubi postquam votis hospitum de Bohemia, ut eos ad conditionem udvornicorum suscipiat, annuisset, subiungit: ita ut nullus successorum nostrorum ipsos praeter libertatem ultro susceptam valeat aggravare. 5 Clausula enim haec nil aliud significare potest quam: praeter onera udvornicorum, quae ultro susceperunt . 6 Ipsa haec clausula genuinam causam ostendit, quare vocabula libertas in tam improprio sensu fuerit usurpata. 7 Nimirum singulo conditionariorum statui certa tantum et determinata obligatio, ut § 12-o iam diximus, incumbebat. 8 Quare dum quispiam ad aliquem conditionarium statum assumptus fuit, ab omnibus aliis oneribus eximebatur. 9 Et ad hanc exemptionem per voculam libertas alludebatur. 10 Deinde iuvat etiam observare quod in veteribus litteris vocula filii , si non ad personam, sed ad statum eius, de quo agitur, designandum referatur, pro vocabulo descendentes intelligi debeat. 11 Proinde dum dicitur filii udvornicorum , filii castrensium , idem est ac diceretur descendentes ex udvornicis, descendentes e castrensibus . 12 Iam ad rem ipsam.

3242
Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.