§ 23 Exemplum suburbani ad conditionem iobagionis S. Regis elevati?
1 Cum iobagionum S. Regis ea fuerit characteristica nota quod
familia talis non ab aliquo posteriore rege, sed ab ipso S. Stephano militiae alicuius castri
adscripta fuerit, pronum esset existimare quod ad conditionem hanc nemo per privilegium
posterioris alicuius regis evehi potuerit; et tamen protulit Belius diploma Stephani III de
1165. ex authographo a se descriptum, quo ille quosdam suburbanos castri Posoniensis ad
gradum iobagionum S. Regis evehit. 2 Verum unicum hoc contra rei
naturam editum exemplum pro ephemero reputandum esse existimo; caeterum
vetustissimum istud ex hactenus de hoc argumento prolatis diploma, quia obscure admodum et
improprie conceptum est, mirum in modum torsit Belium, Schierium, et Katonam
Hist. Crit. tom 4, pag. 141, quibus necdum innotuerat haec conditionariorum
graduatio et genuinum castrensium a iobagionibus castri , et horum a
iobagionibus S. Regis discrimen: Istos (sunt verba diplomatis)
homines suburbanos ... a servitio castrensi subtraxi, eo tamen tenore, ut inter
proceres eiusdem castri proceres filii, scilicet Stephani, existant.
3 Ut appareat quod impropria hac phrasi
suburbanos illos ad gradum iobagionum S. Regis elevare voluerit,
meminisse opportet eius, quod § 18 insinuavimus, nimirum quod ex iis, qui ad castra regia
confluxerunt, liberis hominibus aliqui terras sub conditionario aliquo servitio
assumpserint; tales enim debuerunt esse suburbani illi, pro quibus diploma hoc
emanavit, et ideo rex dicit: eos a servitio castri subtraxi; deinde quod
iobagiones S. Regis prae aliis castri iobagionibus praeeminentiae
praerogativa gavisi fuerint, uti id e 304, 360 pluribusque Rit. Expl. Verit.
§-phis apparet, et ideo eos rex 3246
proceres castri appellat. 4 Denique quod ante voculam
Stephani litteram S. vel vetustate erosam, vel scriptoris
oscitantia exmissam fuisse admodum probabile sit.
5 Iam si restituta hac littera ita legamus: ut inter proceres eiusdem
castri proceres filii scilicet S. Stephani existant , facile apparebit quod per
impropriam licet clausulam illam filii S. Stephani , non nisi
commemorati in tot aliis posterioribus chartis iobagiones S. Regis , id est
descendentes eorum intelligantur, quos ipse S. Stephanus militiae alicuius castri adscripsit.
6 Forte non esset nimium audax coniectura si dicatur quod vocula etiam
iobagionum emanserit, et tunc totus textus ad naturalem hunc sensum rediret:
ut inter proceres eiusdem castri, proceres filii scilicet iobagionum S. Stephani
existant.