§ 25 Forma inferiorem conditionarium ad gradum iobagionis castri elevandi?
1 Ad conditionem iobagionis castri non tantum conditionarii
inferiorum classium recipiebantur, sed et alii seu advenientes primo in Regnum
hospites , seu domestici etiam, quos § 18 explicuimus, liberi
homines . 2 Hi ut servitia castri obire possint, debebat utique aliqua
terrarum castrensium portio conferri, uti id infra § 28 ostendemus. 3 Quod si
vero conditionarius inferioris classis ad gradum hunc provectus fuerit, cum is
iam antea admensam servitio prioris suae conditionis terram possidere debuerit, haec tantum a
servitio priori eximebatur et oneri militiae castri obnoxia efficiebatur. 4
Exemptio eiusmodi a servitio prioris conditionis quandoque diplomati diserte inserebatur, uti
in allegato § 21 Belae IV de 1245. diplomate vidimus. 5 Alias generaliter
tantum dicebatur, quod talis conditionarius una cum terra sua ad statum iobagionis castri
evehatur, uti id e recitato ibidem Caroli I de 1311. privilegio apparet; quod si terra, quam
talis conditionarius antea possidebat, pro dotatione iobagionis
castri insufficiens fuit, tunc rex aliam adhuc terram adiciebat, prouti id ex iam
provocato Belae IV de 1245. privilegio apparet; cum enim impetrator [ERROR: no reftable :]
25.5 impetrator: imperator MS
eiusdem antea piscator fuerit, debuit iam habere admensam conditioni huic terram, et
tamen eidem rex terram Vendeghi per diploma istud de novo contulit.
3250