Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
29.1 varnogio, hadnagyo: warnargio, hadnargio MS
et centuriones, nomine iobagionum castri in Ritu Expl.
Verit . compellentur. 2 Fallitur tamen in eo quasi
civiles etiam castrorum magistratus eadem compellatione designarentur.
3 Civiles enim castri officiales erant tantum comes curialis, qui quandoque
etiam vicarius comitis scribitur, et archipraeco; ipse castri comes et militari
et civili iurisdictione iuxta pollebat. 4 Hi proprio semper officii nomine
exprimuntur, neque illis nomenclatio iobagionis castri seu in Rit. Expl.
Verit. seu in aliquo, quae hactenus legi, diplomate tribuitur. 5
Observatio haec ad eam nos sponte deducit quaestionem: an nihilominus comites
curiales , et archipraecones perinde ac reliqui iobagiones
castri militare debuerint? 6 Quam quidem quaestionem ego commode
resolvi posse arbitror, si statuamus quod antiquioribus Bela IV temporibus, si omnes castri
iobagiones regium exercitum viritim sequi debuerunt (quod tamen, ut § 27 iam insinuavimus.
necdum est in comperto) tunc hi quoque cum castrensi militia proficisci, in ipsis tamen
castris non nisi civile suum officium exercere debuerint; 7 postquam vero a
iobagionibus castri non nisi a certo stirpium numero milites ad exercitum regium mitti
coeperunt, quod tunc et comes curialis, et archipraeco domi remanserint. 8
Haec de conditionariis.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
|