§ 52 Nobiles iobbagyiones castri et ecclesiarum.
1 Iobbagyiones castri de primitivo Regni instituto non fuisse
nobiles vel inde apparet, quod elevatorum e conditione hac ad statum
nobilium quinque exempla §-his 36, 37, 38 et 59 produxerimus, §-ho vero 42
ostendimus ex ipsis liberis seu iobbagyionibus regis, qui tamen
inter reliquos iobbagyiones castri eminebant, duas stirpes ad statum nobilium evectas fuisse.
2 Et tamen adeo honorifica fuit iobbagyionum castri conditio ut
hi non tantum passim pro nobilibus reputati, sed ab ipsis etiam regibus hoc axiomate
insigniti fuerint. 3 Bela IV in diplomate 1269, quod inter Hevenessiana
prostat, ipsos iobaggyiones, id est milites, ecclesiae Albensis pro
nobilibus habuisse videtur dum dicit: quod cum inter primos et postremos ejusdem
ecclesiae nostrae iobbagyiones super nobilitate et statu iobbagyionatus eorum fuisset gravis
discordia suscitata; Ladislaus IV in diplomate de 1273, quod in archivo nobilium
campi Turopolya asservatur, inhibet capitaneos castrorum Medve etc. ne nobiles
castrenses signanter de campo Zagrabiensi (sunt verba diplomatis) ad servitia
facienda et solvendas taxas compellant. 4 Idem Ladislaus in provocato
praecedenti §-ho de 1279. diplomate utitur clausula eosdem nobiles nostros praediales
et iobbagyiones castri . 5 Denique vidimus §-ho 22 quod Carolus I in
provocato illic de 1311. diplomate iobbagyiones castri nobiles appellet.
6 Itaque novam iterum inter nobiles iobbagyiones castrorum , et
veros Regni nobiles differentiam tenemus.
7 Et hae sunt quatuor illae caracteristicae notae per quas variae nobilium
classes ante Ludovicum I differebant; nullam enim aliam e prolatis hactenus diplomatibus
eruere potui. 8 Proinde dispiciendum restat an omnes hae nobilium classes
honoris tantum gradu, vel vero realium praerogativarum beneficio inter se
discrepaverint.