Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

§ 55 Uti et primitivi ab adscititiis.

1 Cum in tribus tantum e hactenus prolatis privilegiis impetratores eorumdem cum veris puris et naturaliter nobilibus exaequentur, in aliis diplomatibus clausula haec desideratur, minori atque illi libertate gavisi sint? 2 Ut id debite discutiatur, ante omnia definiri debet quinam pro veris puris et naturaliter nobilibus reputati fuerint; vidimus jam § 16-o quod inter iobbagyiones castri eadem naturalium iobbagyionum distinctio viguerit. 3 Provocatum § 52-o Belae IV de 1269. diploma docet quod discrimen hoc inter ipsos etiam ecclesiarum iobbagyiones , quod nunc praediales appellamus, invaluerit; dicitur enim illic quod eadem ecclesia nostra Albensis non solum per primos veros et naturales iobbagyiones suos, sed per illos consveverat... adjuvari qui aliunde venerunt, vel qui... de conditionariis, ac populis communibus ejusdem ecclesiae propter suorum praerogativam meritorum... in coetum... dictorum iobbagyionum sunt translati . 4 Quod pro naturalibus iobbagyionibus illi habiti fuerint quos iam S. Stephanus militiae adscripsit vel inde apparet quod hi alias etiam liberi S. Regis vel iobbagyiones S. Regis , ut eodem §-ho ostendimus, compellentur. 5 De naturalibus iobbagyionibus ecclesiae Albensis Bela in laudato Diplomate id diserte quidem non profitetur; cum tamen dubitari non possit quod iobbagyiones ecclesiarum compellationem et distinctionem naturalium iobbagyionum ab exemplo iobbagyionum castri invexerint, vix etiam dubitare licet quod eandem etiam characteristicam notam nomenclationi huic attribuerint, nimirum ut pro talibus illi solum habeantur, quos ipse S. Stephanus militiae alicujus ecclesiae adscripsit. 6 Itaque cum per naturales iobbagyiones ii designati fuerint quos S. Stephanus militiae alicujus castri aut ecclesiae adscripsit, probabile admodum efficitur quod per naturaliter nobiles etiam ii intelligant quos idem rex in numerum

-- 3320 --

militum immediate regiorum, id est, ut nunc loquimur, in album nobilium retulit.

7 Si proinde demonstrari potest quod naturales iobbagyiones seu castri , seu ecclesiae honoris tantum gradu a reliquis discreti fuerint, prona inde evadet conjectura quod naturaliter nobiles etiam a reliquis perfecte nobilibus solo existimationis gradu discrepaverint. 8 Iam vero de naturalibus iobbagyionibus castri id vel inde conicitur, quod Rit. Expl. Verit. in octo locis, ut provocato § 16-o ostendimus, de Naturalibus iobbagyionibus castri agat quin ullam illis praeter honoris praerogativam §-ho 304-o attribuat, ubi dicitur: Cum... comes de Doboka pervideret (id est lustraret) exercitum suum, quidam Herenszt stetit in ordine iobbagyionum naturalium, qui ... iobbagyiones S. Regis nuncupari solent; tunc accesserunt quidam de iobbagyionibus S. Regis et rejecerunt illum de ordine suo dicentes quod ipse non esset de ordine et gradu iobbagyionum S. Regis . 9 E quo satis apparet iobbagyiones S. Regis a reliquis ordine tantum et gradu discrepasse, quod inde etiam confirmatur quod hi perinde ac alii castrorum iobbagyiones nobilitatem, ut jam ostendimus, per distinctum regis privilegium debuerint impetrare.

10 De naturalibus iobbagyionibus ecclesiae Albensis id ipse Bela in laudato supra diplomate diserte definivit dum ait statuentes quod omnes illi, qui usque ad praesens tempus... nomine iobbagyionum permanserunt, eadem gaudeant per omnia libertate, qua iidem primi, veri et naturales iobbagyiones... perfruuntur.

11 Itaque sicut naturaliter nobilis compellatio eandem cum nomenclatione naturalis iobbagyionis castri vel ecclesiae originem habet, ita naturaliter nobiles perinde ac naturales iobbagyiones a reliquis solo existimationis gradu discrepasse tuto statuere licet. 12 Verum ex iis, qui nobilitatem impetrabant, urgebat quosdam illa ambitio ut primitivis nobilibus in ipsa hominum existimatione exaequntur, id autem ea ratione a effecturos arbitrabantur si clausulam ejusmodi donationi iniseri procuraverint. 13 Quod tamen eos minime assecutos fuisse puto; invecto enim haereditariae nobilitatis systemate ea ex ipsa rei natura publica opinio suapte invalescit quod vetus nobilitas prae nova majorem adferat existimationem, publica autem opinio nullis, praesertim naturae rei 3322 contrariis clausulis se cogi permittit. 14 Quare ego ita existimo quod sub ipso S. Stephano descendentes primitivarum , quae Regnum occuparunt, familiarum pro nobilibus primitivis habiti, et majori prae illis, quos rex hic in coetum militum, id est nobilium, cooptaverat, existimatione gavisi fuerint. 15 Postquam primitivae illae stirpes partim naturali rerum cursu, partim per continua ferme bella interciderunt, tum primum creati a S. Stephano milites pro naturaliter nobilibus, id est primitivis, haberi coeperunt. 16 His quoque sensim exstinctis nulla amplius nova creatorum nobilium epocha defixa fuit, quia nullus successorum ejus tot fundandae novae periodi titulos conjunxit, videlicet fundatoris regiae dignitatis, instauratoris Christianae religionis, in ipsum denique sanctorum cathalogum relati, verum prout quae stirps nobilitatem suam a vetustiori quodam rege repetebat ita in majori pretio habebatur. 17 Quae quidem opinio non modo apud nos, sed apud omnes usque adeo, qui haereditariam nobilitatem agnoscunt, gentes hodiedum perdurat, perennabitque donec systema hoc viguerit.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.