Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

§ 59 Quae fuerint onera.

1 Atque ex his tertia etiam, quam § 49 proposuimus, quaestio, nimirum quibusnam oneribus obnoxiis fuerint illi, qui nonnisi imperfecta gaudebant nobilitate, facile resolvitur; de nobilibus enim iobbagyionibus castri id jam § 57 enucleavimus.

2 Iobbagyionum ecclesiae eadem ferme sors fuit, nisi quod hos a tributis per specialia privilegia exemptos fuisse constat.

3 De donatariis qui terras sub certo onere impetrarunt, e tribus, quas praecedenti §-ho protulimus, donationibus apparet quod alii praestandis ad aliquod castrum operis aut victualibus, alii censui pecuniario , alii denique descensibus regis obnoxii fuerint. 4 Si plures successive ejusmodi donationes protrahantur, elucescent ex iis indubie alia adhuc 3340 onera, quae reges iis imposuerant, quos perfectae nobilitati asserere noluerunt; nam id aevo illo a mero regum arbitrio stetisse videtur.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.