Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

Ut potestas legislativa, executiva et iudicialis rite separentur.

2 Si omnes hae tres summi imperii partes seu in unam personam, seu in certum civium, v.g. patriciorum ordinem congerantur, seu ipse populus eas simul exerceat, jam arbitraria, quam vulgo despoticam appellamus, imperii forma existit; cum enim civilis libertas omnis in personae rerumque suarum securitate consistat, singulo cuique civi perinde est an haec seu mero imperantis arbitrio, seu per injustas leges, aut sententias laedatur, vel penitus convellatur. 3 Iam vero si idem leges condat, interpretetur, modificet et abroget, idem eas etiam exsequatur, utique laesivas etiam securitatis personae rerumque leges perferre, easque vi potestatis suae executivae in effectum perducere potest. 4 Imo, si quis legislativa etiam careat, executivam tamen et iudicialem simul teneat potestatem, potest omnes sibi adversantes sub pallio iudicis perdere, in legislationem sensim serpere sicque absolutam et arbitrariam arripere potestatem.

5 Patet ex his quod non tantum monarchica, sed aristocratica etiam et democratica gubernii forma perinde arbitraria et despotica esse posset. 6 Patet etiam quod civilis et politica libertas civium non secus consistere queat, quam si tres illae summi imperii partes inter plures ita dividantur ut una aliam impedire debeat, ne concreditam sibi potestatem arbitrarie et cum detrimento civilis libertatis exercere valeat.

3348
Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.