Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Quindecim epistulae ad Martinum Georgium Kovachich, editio electronica (), Verborum 12898, epistulae 15, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skrlepistkov].
Quod phrasis: lex consuetudinaria in documentis ipsisque adeo
legibus nostris frequenter usurpetur, inde evenit quia non tantum apud
nostros, sed aliarum etiam gentium iurisconsultos principium illud invaluit
quod legitima consuetudo obtineat vim legis, propterea
tamen illa natura sua distincta est a lege. Et ideo ipsa etiam hoc
expressio: lex consuetudinaria impropria est, quia duo natura
sua distincta obiecta confundit. Si concipiens statutorium illud
proprietatem linguae Latinae novisset, clausulam illam ita expresisset:
Antiqua vero, et approbata
Regni nostri consuetudine, quae vi legis pollet, id secum
ferente etc.

|