Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Exsiccatio Palludum Alba Regalensium suscepta
Exsiccandis e converso per efformandum fluvio Sárviz, qui
eas efficit alveum Palludibus Comitatus Albaregalensis manus effective
ea ratione admota fuit, ut Dominia necessarios per Terrenum suum Sumptus
suppeditent, si quod vero id recusaret, rata eius Publicis etiam
impensis perficiatur, usus tamen exsiccandae hac ratione Plagae penes
Publicum tamdiu permaneat? Donec impensi in eam Sumptus compensentur.
Verum opus hoc quod ab influxu Sarvizÿ in Danubium ad
Battam inchoari debuisset, supra Albam regalem
praepostere inceptum, usque tamen Limites Comitatus Albensis perductum
fuit. Comitatus Tolnensis ad id ut alveum hunc continuet, et in Danubium
educat, nulla ratione perduci potuit. Utrumque hoc opus Directioni
Comitis Sigrai Concreditum fuit. In amplissima illa, quae Tibiscanos
occupat Comitatus Palludum Sede notabiles sed haud magno cum fructu
Labores sub directione Comitis Antonii Károlyi susceptae fuere, nimirum
regulatus fuit Samusii Cursus, et per id aliquot quas ille
formabat Palludes reipsa exsiccabantur. Verum Comitatus Szabolesensis
per ipsam hanc regulationem Terrena sua magis adhuc inundari
querulabatur. Id, quod reipsa facile evenire potest: si superiori fluvio
promptus refluxus procuretur, antequam inferior in quem ille influit,
reguletur. Admota etiam fuit manus exsiccandae Paludi Essediensi eoque
Labor perductus, ut magna Terreni pars reipsa exsiccata fuerit. Verum
seu quod fluvii Crisii, in quos Palludi huic effluxus procurari debuit
praevie regulati non fuerint, seu quod nulla postea in Conservationem
iam efformatorum Canalium Opera impensa sit, nec hi Labores seu
notabilem seu stabilem fructum produxerunt.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
|