Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous section

Next section

§.72. Navigatio per Mare Nigrum.

Ante paucos adhuc annos Terminum Navigationis Danubianae Zemlinum efficit. Ibi omne Commercium Hungaricum desinebat, inde Domestica Producta, quae pro Littorali destinabantur Savum subierunt; hoc et Colapi adverso Carlostadium, inde vero per Carolinam ad mare transponenda. Diu quippe viguit opinio illa, quod seu propter Latentes infra Orsovam ad sic dictam Portam ferream Scopulos, seu propter Longinquitatem itineris, seu propter frequentes Turcorum vexationes seu denique propter periculum internum et per enasciturum forte Bellum Commercii non intersit Mercatores ultro navigare.

Post initium ab Augusto Iosepho II postremum cum Turcis Commercialem Tractatum Quaestores iam ultra etiam Belgradum navigare, emensoque Danubio ipsum etiam Mare Nigrum tentare coeperunt.

Praeter recensita paulo ante Navigationis huius impedimenta unum illud e praecipuis est, quod devecta usualibus hactenus Navibus usque Suinam merces in maritimas, quae raro illic praesto esse solent, transponi debeant, nulla autem adsint magazina; ubi hae interea reponi possint. Mercator Golner, qui unus e primis hanc navigationis viam iniverat, huic quoque difficultati subvenit, nimirum construxit ille duas Naves, quae et Danubium et Mare Nigrum perinde possint sustinere, his quoque e Banatu Constantinopolim directe navigavit. Fecit quidem ille unius ad Scopulos Orsovanos allisae navis iacturam, sed id ille ad infidelitatem Turcici Piloti retulit, idque in posterum facile evitari posse statuit. Post Golnerum Compagnia Brigenti, et Dellascia 15 eadem via expeditiones suscepit. Verum conatus hos emanatum Anno 1788. Turcicum Bellum intercoepit. Hoc tamen vix terminato Golner novam continuo pro eadem Navigatione Societatem conquirere coepit. An ille propositum suum in effectum perducturus, aut quispiam alter id tentaturus sit non constat, discrepant enim admodum circa utilitatem Navigationis huius Quaestorum Sententiae, qui in Littorali se defixerunt, metuunt ne si feliciter cedat commercium totum suum Cursum eo avertat. Alii ideo eam haud Lucro Cessuram arbitrantur, quin e mari nigro Zemlinum nullae exoticae merces adverso Danubio revehi possunt. Mercator vero, qui post primam statim mercium suarum venditionem Navim, ut et Tauferer et Golnerus fecit, distrahere debet adeoque nullas cum redditu suo merces adferre potest, dimidium Beneficii, quod secus habere poterat amittit. Interea, tempus et Industria Mercatorum Problema illud primum resolvere debet an non Quaestor Hungarus per Danubium seu Constantinopolim seu ad alium Maris Nigri portum pertingit distractis ibidem mercibus suis, alias coemere, hasque eadem qua illuc pertigerat, navi, seu in alium eiusdem maris nigri, seu Superatis Dardanellarum angustiis, ad aliquem Adriatici aut Mediteranei portum utiliter transportare? aut vero: an non idem Quaestor exoticas quas in primo statim Maris Nigri portu, in quo sua distraxerat, coemit merces, Littorali Hungarico eadem Navi inferre? Suamque illic in posterum Stationem pro exercendo ulteriori, cum eadem Navi Quaestu, defigere possit?

Danubius plurimas mercium Species vehit.

Utcunque id eveniat: quaecunque sint Danubianae Navigationis Impedimenta, fluvio tamen hoc et plurima mercium quantitas, et praecipuae earum Species devehi solent. Aliorum Capitalium licet fluviorum Hungariae Navigatio ad unum fermê ut mox apparebit, aliumque articulum restringitur. Danubius plerasque quibus aut Hungaria opus habet aut quas exteris transmittit, merces vehit. Hoc enim Secundo pleraque Germanica artefacta Pestinum usque saepe etiam ulterius demittuntur: eo vero adverso maxima frumenti copia Austriae et Moraviae invehitur, et ideo ille pro principe Navigationis Hungaricae Canali merito reputatur. Cuius quidam rei ratio non tantum in amplitudine fluvii, sed etiam in eo versatur, quod medium plane Regnum praeterfluat, quodve Cursum teneat per Austriam, cui plurima cum Hungaria Commercii Communicatio intercedit; a Moravia vero haud nullum discedat.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.