Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous section

Next section

§.73. Capitalis Navigationis Canalis per Tibiscum.

Tibiscus Szolnokinum usque ratibus tantum et minoribus navigiis frequentatur. Inde etiam usque Szegedinum Navigatio paucas adhuc maiores Naves occupat. Summa itaque Navigationis Tibiscanae intra hanc Urbem et fluvii huius in Danubium Effluxum Concentratus. Tibiscus inde ferme Tokaino adeo lente fluit, ut Spatio horae, vix mille orgias conficiat, alicubi plane stagnare videtur. Praeter exiguum quem fluvius hic habet Cursum, Languorem hunc ingentes eius Gyri producunt, id quod tardam secunda etiam aqua efficit navigationem, saepe enim vix unius diei navigatione tantum Spatii conficias, quantum terrestri itinere unius horae intervallo peragi potest. Ut et itineris compendium et fluvio celerrior tantisper defluxus procuretur, quod gyros hos transectare expediat, suapte apparet; haec de Secunda; quod adversam Navigationem attinet, haec iam Szegedini terminatur. Nempe hucusque durant viae repulsuales, sed nec hae ad eum adhuc Statum Collocatae sunt, ut Naves equis ubique attrahi possint: adhuc alicubi homines ad opus hoc adhibere debent. Supra Szegedinum Tibiscus alicubi nullas ferme rippas habet sed protensae ab utrinque saepe ultra mille orgias et arundine concretae Palludes quae vulgo Tisza rétye compellantur alveum eius abscondunt. Alibi evagantes fluvii huius rami, alibi concreta fruticetis eius Littora difficilem adhucdum reddunt viarum repulsualium Constructionem, quas tamen adminus usque Tokainum instaurare plurimum interest ad id ut Navigationis huius Superiores etiam Comitatus participes reddi, sicque eadem efflorescere possit. Hactenus enim illa usque Szegedinum ad Salis et Lignorum aedilium transportum restringitur. Inde Tabaca paucique aliquot Articuli Danubio inferri consveverunt, per quem deinde partim Neo-Plantam, partim Zemlinum, seu pro usu partium illarum, seu pro ulteriori ad Littorale transportu promoventur. Et ideo Languori Navigationis huius, forma etiam Navium quibus exercetur, et Nautarum dexteritas, qui eas dirigunt respondet. Ipsa tamen haec sensim perficienda esse sperare licet, si transectis Gyris, occlusis Superfluis ramis, instauratis usque Superiores Comitatus repulsualibus viis, Navigatio ipsa tam secundo quam adverso fluvio maiora coeperit Incrementa.

Caeterum huius etiam fluvii exstant diversae in Archivo et Consilii partiales mappae: Generalis ad eandem cum Danubio Scalam exacta et iuxta easdem Regulas elaborata adhuc desideratur.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.