Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].

Next section

§.88.

Fundus seu Cassa Publica pro ratione variarum, quae statui incumbunt necessitatum varias etiam recipit Destinationes. Maiores nostri continuis fermê bellis impliciti omnes suas de creando fundo Publico curas ad necessitates Bellicas direxerunt. Hunc in finem iam sub Zigismundo constituerant, ut dependendum a Domesticis Mercatoribus Tricesimale Portorium pro conflando ad varias Regni necessitates Fundo Publico deserviat. Verum Institutum hoc paulo post intercidisse Sigismundi Decr. 2. Articulo 17 satis testatur.

Adhuc ante Mathiam 1um praeter Lucrum Camerae quod Regium immediate Aerarium respiciebat, conflandum e Taxa iam medii iam unius floreni fundum publicum necessitas durante bello saepius expressit, qui deinde sub Mathia 1o Subsidii Nomen accepit; sub eius successore Vladislao peccuniae exercituales invaluerunt 1566o Articulo 21. 1514o Articulo 1. quae perinde Speciem Publici, pro Belli necessitatibus fundi constituebant.

Anno 1635. Articulo 1. §.5. auctum in florenum 1. denarios 20. Tricesimale Portorium pro Fundo exolvendi veteranni Confiniarii militis Constitutum fuit, fundumque hunc ultra 1681 perdurasse art. 15 Diaetae eiusdem anni satis ostendit.

Anno 1781. cum fundus hic necessitatibus Bellicis iam non sufficeret, prater certam Summam Draskovichianam a Sale quidem Hungarico si terra devehatur unius, si vero aqua duorum denariorum Portorium, eodem fundi militaris titulo usque futuram Diaetam impositum fuit, cum in Subsequis Diaetis nihil eatenus disponatur, omnes hi fundi subinde in Aerarium Camerale derivati fuisse videntur. Tandem 1715. art. 8. stabilitis pro necessitatibus militiae provisio facta est, per stabilitam eadem Lege Contributionem. Primis Regni temporibus Civiles Magistratus nulla fixa Stipendia habuerunt, sed cum simul politica, simul in judicialia curarent, Taxis iudicialibus, excisaque sibi per Leges Birsagiorum, seu mulctarum iudicialium parte fruebantur. 1546.o 31. et 1609.o 75, excisis 1550. Articulo 31o tenuibus licet Stipendiis, haec non ad alium, quam contributionis Colonorum fundum assignata fuisse, Continuatus postea usus satis ostendit. Haec est enim vera sic dictae postea Cassae domesticae origo. Idem in Civitatibus evenisse tuto statui potest.

Postquam 1723. stabilita insuper et Politica et Iuridica Dicasteria erecta sunt, ut fundus pro eorum Stipendiis defigatur pretium salis in 15 denarios auctum fuit. Ita et Militari et Civili Listae provisum fuit.

Fundi Publici pro eventualibus extraordinariis Regni necessitatibus in genere stabiliti.

Verum praeter has rubricas multiplices praeterea solent esse Regni necessitates pro quibus nullas praeter defixam 1687. Articulo 25. in 1000 aureis Indigenatus Taxam fundus adfuit. Itaque iam 1723. Status Regni Cura incessit, ut per instituendam aliquam Oeconomiae Publicae Speciem, pro variis Regni necessitatibus fundus aliquis confletur, detuleruntque erecto in iisdem Comitiis Consilio Locumtenentiali Provinciam per articulum 115. ut Proiectum Fundorum, e quibus Publica eiusmodi Oeconomia institui possit elaboret, et proximis Comitiis referat. Proiecto hoc nec in subsequis 1712 nec in Anni 1741 Comitiis exhibito. Coeperunt Status ipsi Obiectum in Diaeta ista agitare, proposuerantque Principi pro conflanda eiusmodi Cassa Publica Sequentes Fundos 1o ut 15 denarios qui pro Stipendiis Dicasteriorum in Comitiis 1723. pretio Salis adiecti fuerunt, Cassae Regni inferantur, ex hac Dicasteria exolvantur, et quod reliquum fuerit in Beneficium Cassae Publicae cedat. 2o Ut a Singulo Boum et Equorum pari 1 florenus, a Sabellico 3 denarii, ab ove unus, a Centenario Tabacae dum haec e Regno educuntur 6 denarii ad rationem Cassae Publicae persolvantur. 3o Ut Taxa Indigenatus ad 3000 aureos elevetur. 4o Ut exteri Beneficia Ecclesiastica tenentes eandem cum Indigenis Taxam persolvant.

Assenserat Augusta Maria Theresia primo Postulato ea Lege, ut Status innocentem pro Securitate eius, quod Dicasteria ex obvenientia illorum 15 denariorum exacte solvenda sint, fundum remonstrent. Verum Status de eo Solliciti, ne forte ex insufficientia Fundi huius, Plebem novo oneri involvant, a postulato hoc ultro recesserunt. Quoad Secundum monuit Status Altefata Augusta interesse Regni ut eductio Productorum facilitetur potius, quam aggravetur; quare et ab hoc recessum fuit. Quoad Taxam Indigenatus in 2000. aureis demum Coalitum, sicque illa Articulo 41. illata fuit. Denique quoad extraneos Beneficiatos, horum Taxa respectu maiorum Beneficiatorum in 1000, respectu minorum in 200. aureis eodem articulo defixa est.

Ita omnis demum in Hungaria fundus Publicus unice ad Indigenarum, et beneficiatorum extraneorum Taxas recidit, neque hae diserte ad Commerciales usus, sed ad extra Ordinarias et eventuales necessitates in Comitiis 1741 destinabantur prout et reipsa maxima fundi huius pars in Domum Regnicolarem Posoniensem impensa, reliqua in capitale conversa fuit. Postquam sub Palatinatu comitis Ludovici Battyán, aliquod instaurando Archivo Regni initium factum est, Personale illud, quod et Archivi, et Capitalium horum Curam gerit, ex eorum Interusuriis persolvebatur.

Fundi Publici in Specie pro Commercialibus usibus destinati.

Tandem Augusta Maria Theresia ut aliquem pro Commercialibus etiam Institutis fundum creet, Anno * * * Salis pretium in uno grosso adauxit, fundumque hunc promovendi Commercii usui perpetuo addixit. Incameraverat quidem hunc etiam Fundum per aliquot Annos Augustus Iosephus 2us verum Anno * * * eum primaevae suae destinationi Sponte iterum restituit. Et ab hoc tempore conflatae et necdum errogatae summae effecerunt * * * annue vero producit fundus hic * * *.

Addixit Commercii Incremento Augusta Maria Theresia alium etiam Fundum, nimirum confiscatarum Turcicis Quaestoribus propter praevaricationem Articuli 27.1741. mercium pretium, qui tamen fundus et incertus est, et admodum exiguus: Soli itaque hi duo fundi disertam unice ad Commerciales usus habent destinationem, reliqui ad eventuales Regni necessitates referuntur.

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.