Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous section

§.89. Status Actualis Cassae Croaticae dictae Regnicolaris vel m/200.

Erexit eadem Augusta aliam pro tribus Croatiae Comitatibus Cassam, quae iam Regnicolaris iam etiam m/20 Cassa appellatur. Sed haec non tam Fundi Publici, quam affixae Loco Fundationis Cathegoriam subit. Quod ut clarius appareat, operae pretium videtur, Cassae huius originem, vicissitudines, et actualem Statum paucis exhibere.

Eius Origo.

Status Croatiae usque 1723. de contributione Comitatuum Zagrabiensis, Varasdinensis et Crisiensis in Regni illius Congregatione cum principis tractabant.

Anno 1770. iidem Status adeo notabilem Contributionis pro Comitatibus illis auctionem obtulerunt, ut Augusta Maria Theresia in proemium Zeli huius, Benigne constituerit ordinaveritque ut e Contributione hac m/20 tamdiu, donec sibi visum fuerit, quotannis elocentur, ipsa Interusuria iterum in Capitale convertantur, sicque massa confletur, cuius, postquam tantisper increverit, Interusuria in pios usus ita convertantur, ut horum una tertia pro Scholis Nationalibus, alia pro Xenodochiis, et Nozocomiis postrema pro pauperibus Orphanis deserviat, totum tamen Cassae huius Beneficium unice pro tribus illis Comitatibus, utpote e quorum Contributione Cassae haec conflabatur, cedat.

Sicut de Contributione Militari Croatiae Status adhuc eo tempore cum Principe tractabant, ita etiam pro Domesticis necessitatibus ac in Specie pro Tabulae Banalis Iudiciariae aliorumque Regnicolarium Officiorum Salariis, Contributionem imponebant. Inter haec erant Capitanei Regni, Stabalis Auditoris, Exactoris Regni et Conferentiarum Secretarii Officia, quorum Salaria 3572 florenos 45 denarios efferebant. Itaque eodem Anno 1770. Status Regni ultra auctam ut praemissum est Contributionem militarem, ultra reliquas domesticas necessitates pro his etiam velut adhuc subsistentibus Officiis distinctum in Contributione fundum eiectarunt. Verum non multo post Augustra totum hunc pro domesticis necessitatibus eiectatum fundum ad Aerarium suum recepit, Solutionem Tabulae Banalis ad illud assumpsit, Regnicolaria vero illa Officia abrogavit.

Hoc facto Orta fuit Quaestio de Quotta illa, quam Salaria abrogatorum horum Officiorum efferebant, id est de illis, 3572. florenis denariis 45. quorsum applicandis? Principio praetendebatur quidem, a parte Augustae Aulae, quod Summa haec in Aerarium influere debeat. Verum postquam Consilium Croaticum per Calculum ostendisset, quod Summa haec, recepto ad Aerarium Domesticarum necessitatum Fundo, ultro insit, adeoque vel Contributio ad vires huius summae diminui, vel eadem secus in Beneficium trium illorum Comitatuum de iure converti debeat, assensit Benignê Augusta Maria Theresia, ut Summa quoque haec illis m/20 quotannis adiiciatur, et quidem non iam tantum ad beneplacitum suum, sed prout haec Summa recepto per Augustam illam Domesticarum necessitatum Fundo perpetuo inerit, ita eadem in perpetuum etiam Cassae illi m/20 inferatur.

Eius prima Epocha.

Et iuxta haec principia Cassa illa inde a 1o Maii 1770. usque Consilii Croatici cum Consilio Littorali coniunctionem, id est usque finem 1779i manipulabatur; id quod primam Cassae huius Epocham efficit: apparet hinc primum quod Cassae huius1 in origine et prima sui Institutione pia fundatio stricte talis fuerit, cuius pars una pro Scholis Nationalibus, altera pro Noscomiis, tertia pro Orphanis e mente ipsius Fundatoris Converti debuit. Dein quod Fundatrix Beneficium eius unice ad tres Superiores Croatiae Comitatus restrinxerit, ex illa aequissima sane ratione quod tota haec Cassa unice e Contributione trium illorum Comitatuum Conflata sit.

Secunda eius Epocha

Cum e Cassa hac per Novennium exiguae tantum ad Scopum Fundationis, idest ad Causas pias assignationes factae fuerint, eadem ad notabilem summam excrevit, placuit itaque Augustae Fundatrici sub initium 1780. Destinationem eius ita mutare, ut totius actu exstantis Capitalis una tertia pro usibus Commercialibus Regni Croatiae, reliquae duae tertiae, ad explicatos iam superius tres pios titulos, destinentur. Verum Benigna haec intentio Regia adeo parum duravit, ut vix epocha Cassae huius reputari possit; non multo enim post, emanavit alia Benigna Resolutio, qua Augusta Fundatrix iubebat, ut non una tertia, sed rata medietas totius Cassae pro Commerciali, alia pro piis Causis applicetur, et ut m/20 adhuc ad quinquennium, id est usque 1am Maii 1785. Communi huic Cassae, illi vero 3572 florenorum in perpetuum, sed non Communi ast Commerciali tantum Cassae inferantur. Et haec est secunda Fundationis huius epocha. In hac etiam ad pias causas non multum assignabatur, et ideo haec Cassae pars ad maiorem Summam sensim excrevit. Pro Commerciali e converso usu notabiles factae sunt assignationes, pro sola enim Tellonii Novigradiensis in Carolina Croatica redemptione m/36 impensa fuerunt. Et ideo haec pars Cassae minime assurgere potuit.

Tertia Epocha.

Hactenus tota haec Cassa primum per Consilium Croaticum, dein per Locumtenentiale manipulabatur. Anno 1782. placuit Augusto Condam Iosepho Iio sub 18 Ianuarii: mandare, ut sicut aliae omnes ita haec etiam Cassae incamerentur, id est ad Cameralem Administrationem transferantur. Mens tamen Augustae Fundatricis et Matris suae exactê observetur, et ideo Cassa Commercialis distinctim a Cassa Pia etiam per Cameram Manipuletur. Et haec est tertia Cassae huius Epocha, in qua Cassa quidem Commercialis distinctim tractabatur, Cassa tamen ad pias Causas destinata, non dividebatur trifariam, iuxta mentem Augustae Fundatricis nempe in Scholas Nationales, Nosocomia et orphanos, sed tota haec Cassa simultanee administrabatur. Inde factum est, ut cum pro Noscomiis et Orphanis nemo sollicitaverit, Directio e contra Litteraria necessitates Scholarum Nationalium continuo adurserit, ad titulum hunc plus, quam Interusuria unius tertiae Fundi ad pias causas destinati efferant, iam sit assignatum.

Quarta et ultima Epocha.

Elapso Anno 1785. 1a Maii supra memorato quinquennio idem Augustus erga Repraesentationem Consilii Littoralis terminum inferendorum communi huic Cassae illorum m/20 adhuc ad triennium id est ad 1um Maii 1788i extendit. Et, haec est ultima Cassae huius Epocha, qua illa m/20 in eam amplius influere desierunt. Summa tamen 3752 florenorum 45 denariorum e memorata superius ratione eidem continuo adhuc infertur, nimirum quia eiectato per Status Regni Anno 1770. pro domesticis necessitatibus Fundo, quem Augusta illa subinde ad Aerarium suum recepit, continuo insunt.

Status eius actualis.

Actualem utriusque huius Cassae Statum usque ultimam martii et respective 6um Maii Anni 1791. e Communicatis Deputationi huius actis erruere licuit; nimirum usque 6um Maii 1791 etulit Commercialis Cassa in Capitali 93.478. florenos in Interusurio, cum Capitalia partim a 5, partim a 4., partim etiam a 3 ½ elocata sint, exhaerentes vero apud Gubernium Fluminense 1500 floreni nullum Interusurium ferant, effert 3599 florenos 4 denarios. Iam sub 17. 9-bris 1785. Consilium Littorale Suae Maiestati demisse proposuit, ut pro Obiectis impendendi huius Fundi Systematisentur: 1o Conservatio Pontis Savani ad Zagrabiam. 2o Pontis Colaphiani ad Carlostadium. 3o Repurgatio Savi et Colapis, necessariaeque pro facilitanda per eos Navigatione expensae. Verum Interusuria Fundi huius, nisi Capitale per accreturum aliquot annorum Interusurium augeatur, nec soli ultimae rubricae suffectura vel ex iis, quae §o 74. de actuali Navigationis Fluviorum horum Statu dicta sunt, satis apparet, ut autem Capitale ipsum expendatur, Augustae Fundatricis menti congruere haud videtur. Caeterum Interusuria illorum Cassae huius Capitalium, quae quoad privatos elocata sunt, a tempore factae, quo utimur consignationis, apud aliquos inde a 9o Ianuario 1785., apud alios ab 8a 8bris eiusdem anni, apud alios a 29o Augusto 1786. adeoque a 5e et respective 6. annis exhaerebant. An postea incassata sint? Non constat. Duo vero millia e hoc Fundo Civi Leuthoviensi Andreae Czili absque Interusurio, ad quinquennium elocata sunt, licet ad Fundum hunc e Contributione Civitatis illius nihil omnino influxerit.

Quod Cassam piam attinet haec cum ultima Martii 1791. in Capitali 240620. in Interusurio 10996. florenos efferebant. Si hi iuxta mentem Augustae Fundatricis ad tres titulos, nempe Scholas Nationales, Nozocomia et Orphanos dividantur, obtingent singulo titulo, in Capitali 80206 florenorum, in Interusurio vero 3665. florenos proinde cum pro Scholis Nationalibus iam 5573 floreni pro fixo exassignati sint, titulus Scholarum Nationalium ultra competentiam suam percipit 1908. florenos. Verum et hoc facile rectificari potest. Inter positiones enim has assignati sunt <pro Schola Posegana 200. pro Veröcziensi>2 50. id quod menti Augustae Fundatricis non congruit, e horum enim Comitatuum contributione ne obolus quidem in has Cassas influxit, deinde a Cassa hac assignati sunt pro Convictu Zagrabiensi annui 1661 floreni quae quidem errogatio ad nullam ê defixis per Augustam Fundatricem titulum reduci potest.

Ex Omnibus autem his satis apparet, Cassas has non qua Fundum Publicum sed qua affixam tribus Comitatibus particularem fundationem considerari debere.

Notae

1. haec MS

2. pro Schola... Veröcziensi huc posui; in MS-to superius post exassignati sint leguntur.

Previous section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.