Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous section

Next section

§.25. Status alimentationis in partibus fertilioribus.

Si iuxta naturalem, quem res publica singulae civium classi destinavit scopum res procederet, ruri tantum agricultura, manualibus operis et servitiis oeconomicis, in civitatibus vero opificiis, manufacturis, quaestu, publicis et domesticis servitiis viveretur; verum fluxus et refluxus industriae nullos sibi limites poni sinit. Cum pleraeque civitates ampla possideant territoria, non pauca vastis promontoriis gaudeant, magna in his pars incolarum rem agrariam et vinariam exercet, sicut vicissim per pagos et oppida sparsi sunt copiosi opifices, multi minuti mercatores, quandoque notabiles etiam quaestores. Ipsae fabricae saepe ruri defiguntur, saepe plerique tam cives quam ruricolae plures alimentationis species simul consectantur. Quare dum de statu alimentationis agitur, non in eo res versatur, quales in specie subsistendi modos aut singulus incolarum, aut singula earum classis habeat, sed quae Regni partes? Qua specie agriculturae subsistant? Quae alios etiam subsidiarios modos consectentur? Quale partes illae habeant surrogatum, quibus seu angustia seu sterilitas soli ex agricultura subsistentiam negavit? An multae sint civitates, quarum praecipua subsistentia non in opificiis, quaestu aut manufacturis, sed in aliqua agriculturae specie consistit?

Quod primum et 2um attinet: rem agrariam diligentissime exercent eorum comitatuum incolae, qui montanam metalli- et saliferam, steriliorem et tamen maxime populosam Regni partem contingunt; cum enim paratam semper habeant frumenti distractionem certa spe lucri ad hanc industriae speciem praecipue moventur; agriculturam potissimum exercent ii etiam comitatus, qui Austriae et Styriae propius adiacent: licet enim frumenti in has Provincias inductio gravi portorio onerata sit, cum tamen aliqua eius quantitate quotannis absolute indigeant, haec semper distrahitur, sterilioribus vero annis invectio plane illimitate admitti consvevit. In aliis planis comitatibus, qui nec tam promptam, nec ita utilem habent frumenti distractionem, aliqui tabacae, alii serici culturam in subsidium subsistentiae vocant. E re pecuaria et quidem pecorum cornutorum distractione potissimum subsistit illa Regni pars, quae a Comitatu Hevesiensi tam cis quam trans-Tibiscum intra Danubium et ferme Transylvaniae limites concluditur. E lanae oviumque distractione plurium quidem comitatuum incolae subsidiarium sibi subsistentiae modum procurant, praecipuum tamen alimentationis statum hic ramus industriae in Comitatibus Alvensi-Veszprimiensi, Comariomiensi et Nyitriensi praebet.

Maiales perinde ad propriam necessitatem ferme ubique aluntur. Positivum tamen subsistentiae ramum constituunt in Szaboltsensi, Bihariensi, sylvosisque Comitatibus Bereghiensi, Ungsvariensi, Veröczensi et Posegano.

Equorum cultura separatum alimentationis statum apud plebem non constituit, ad propriam tamen necessitatem et minutum quaestum hi in plerisque Regni partibus educantur.

Res vinaria si planos ex toto, frigidiores item septentrionales comitatus excipias ubique colitur. Maxime tamen floret in Soproniensibus, Posoniensibus, Budensibus, Tokaiensibus et plerisque Croatiae partibus; provident hae partes illas, in quibus vinearum culturam clima aut plana situatio non admittit. Etiam extra Regnum non exigua eius pars effertur ita, ut vinum tertiam capitalem alimentationis populi Hungarici rubricam constituat.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.