Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
§.26. Status alimentationis in partibus sterilioribus
Quoad tertiam, tres habet Hungaria regiones, in quibus nec agrorum nec
pecorum nec vinearum cultura sufficientem alimentationis modum praebet:
nimirum septentrionalem, quae §o 2o deffinita est,
orientalem quae iuxta limites Transylvaniae procurrit,
et meridionalem quae per Alpes Croatiae usque mare
protenditur. Verum hic iam necessitas industriam procuravit. In 1-ma et
2-a res metallurgica et salinaria ut plurimum viget, et hic populus
impensis in harum culturam operis se sustentat. Ubi haec merendi occasio
defficit, metendo et falcando in planis Comitatibus subsistentiam
quaerit. Reliquum partim apum, lini et canabum cultura, partim manuali
aliquo artefactorum praesertim ligneorum industria, partim denique olei,
croci et crasssioris telae quaestu supplet. In maritimis Croatiae
partibus, pars aliqua salem maritimum equis clitellariis in interiora
Regni deferendo, et pro frumento permutando, victitat; longe tamen maior
pars cum mari, aut viae Carolinae vel adiaceat vel inde non procul
distet, faciendis per dictam viam vecturis aut minutiori commercio se
sustentat.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
|