Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].

Next section

§.32. Prima Culturae Tabacae Epocha in qua ad distractionem intra Monarchiam restricta fuit.

Et haec ferme sunt Gentilia e Regno Vegetabili Producta, circa quae Industria Incolarum Hungariae a longissimo retro tempore versabatur. Ex adscitiis prima in Regnum Tabaca penetravit: nimirum cum in Hungaria liber semper fuerit eius usus, Culturam hanc principio domestica Consumptio excitavit, necessitas vero Producti huius, quam Monopolium Viennense habuit, provexit. Donec eius distractio his Limitibus continebatur, nullum adhuc in exteris Provinciis Tabacae Hungaricae nomen fuit; hae sola Levantina et Americana utebantur. Postquam ennato Americano Bello, Tabacae e Regionibus illis importatio in Europam impedita evasit, eas, quae hac utebantur Provincias, ut Hungaricam quaerant necessitas ipsa coegit.

Secunda eius Epocha, qua iam ad exteras Provincias efferri coepit.

Antea, quia nulla fuit inter emptores Concurrentia, Tabaca Hungarica exili admodum pretio veniebat, et tamen ut vel hoc pretio Viennam distrahi posset, Cultores de bona eius qualitate Solliciti esse cogebantur. Intercepta Americanae Tabacae importatione, cum plures ad semel Emptores comparuissent, quam erant Producentes, pretium Tabacae Hungaricae uno ictu notabiliter increvit. Praesens haec Lucri occasio, parte ex una Cultorum numerum continuo provexit, parte vero ex alia, aviditatem eorum ita excitavit, ut quo quantitatem eius augeant de ipsis iam consvetis Culturae Regulis remiserint. Pondus vero eius variis, saepe minus iustis artibus augere studuerint. Inde evenit, ut nec Spuria foliaa, quae legitimorum vim enervant, nec Cacumina Plantae decerpi: ut pistilli vulgo Tingl et quidem longiores, qui producto falsum pondus procurant et vecturam inutiliter gravant, relinqui, denique ut intra formatos e melioribus foliis manipulos deteriora abscondi coeperint.

Tertia eius Epocha, qua ad domesticam iterum distractionem Restricta fuit.

Vel haec sinistra Tabacae Hungaricae manipulatio poterat omne eius Creditum enervare. Accessit tamen subinde alia gravior, compositi nempe Belli Americani Circumstantia, quae exteros emptores uno ferme ictu ad Tabacam Americanam revocavit. Inde enim evenit, ut (si exiguam quae adhuc partim Flumen ad Fabricam Bienenfeldianam, partim per Littorale efferebatur quantitatem excipias) Distractio Tabacae Hungaricae iterum ad domesticum tantum usum et necessitates Viennensis Monopolii Restricta fuerit.

Res haec quidem debuit Cultorum numerum, qui antea a proportione externae eius distractionis accreverat, diminuere; poterat tamen tabaca Hungarica certam adhuc distractionis viam in Lombardiam Austriacam retinere: poterat ipsam cum Americana Concurrentiam in aliquibus mediteraneis Portubus sustinere, si qualitas eius emendata, inque eius distractione meliori fide processum fuisset. Nunc quo magis eius pretium propter diminutum emptorum numerum decrevit, eo magis etiam Industria eam colentium remisit. Iam nec terra debite praeparari, nec Plantae in Requisita duorum pedum distantia collocari, nec tempus inseminationis et collectionis Rite observari coepit.

Quarta eius Epocha, qua cum praeponderantia Apaldi Viennensis colluctabatur.

In hoc decrescentis Culturae huius Statu, Directio Tabacaria Viennensis Depositorium suum Pesthini in ipso manipulationis huius centro collocavit; non Viennensis tantum sed Lembergensis etiam Apaldi cum Hungarica Tabaca provisionem suscepit: hoc non contenta in exteras insuper Provincias Commercium cum illa exercere coepit: et ut hoc lucrosius evadat, evectionem Tabacae Hungaricae dempto Littorali prohiberi procuravit. Concentrata hac ratione in unico Corpore tam vasta manipulatio, debuit utique omnes privatos emptores removere, debuit per idipsum distractionem etiam per Littorale indirecte impedire, debuit arbitrium pretii unice ad Apaldo Viennense recidere debuit denique id efficere, ut eius Officiales Productores Tabacae variis modis vexare, et emungere potuerint, interea Administratio Publica, omnem movebat Lapidem, ut Tabacae Hungaricae ad exteras Provincias evectio adminus per Littorale pedem figere possit. Repraesentabat specificos Officialium Depositorii Pesthiensis excessus, prohibitionem evehendae praeter Littorale per alios etiam passus tabacae Hungaricae subinde relaxari procurabat: ut Directio Tabacaria Viennensis tantum ad provisionem Monarchiae restringatur, externum vero cum Tabaca Hungarica Commercium eidem interdicatur, identidem supplicabat: indicabat specificos Culturae Defectus ut hi sufferantur, irremisse adurgebat, et quo id facilius obtineat, excusos Vernaculis Linguis de optima Tabacam colendi ratione Libellos vulgabat. Distribuebat semen Americum et Levantinum: aliquas plane e Turcia familias Levantinam Tabacam colendi peritas, educi procuravit.

Actualis Culturae huius Status.

Verum Officiales Depositorii Pesthiensis propter repraesentatos per Consilium excessus necdum castigati sunt. Apaldo Viennense ab externo cum Tabaca Hungarica commercio necdum inhibitum est, adeoque reserata licet evectionis prohibitione nullus adhuc privatus Quaestor in educenda per alios, praeter Littorale passus, Tabaca Hungarica eius Concurrentiam sustinere, sicque Apaldo pretium Producti huius pro arbitrio porro etiam defigere potest. Semen americanum aut Levantinum quotannis sibi procurare, vires privatae Industriae excedit, horum autem naturalisationi necdum manus efficaciter admota fuit. Quod summum est, indicati toties per Consilium Iurisdictionibus Culturae deffectus in paucis adhuc Locis Correcti sunt: in vicem fermentationis viget adhuc damnosus folia in aere exsiccandi usus, qui non tantum maximam aromatis partem ex iis extrahit, sed et folia fragilia, idest in transportu cum detrimento emptoris facile conteribilia efficit. Denique necdum eo Tabacae Cultores perduci poterant, ut pro diversitate qualitatis foliorum diversos etiam manipulos efforment, quod vulgo Stingl appellatur, licet classificatam eiusmodi tabacam, in toto altiori, quam nunc commixtam vendere possent. Nunc enim ipsum hunc Laborem emptor, antequam tabacam in exteras Provincias transmittat, sed maiori cum Detrimento praestare debet, et ideo, commixtam etiam eiusmodi Tabacam Leviori persolvit. Omnia haec eum demum effectum produxerunt, ut longe iam minor tabacae Hungaricae quantitas seu per Flumen, seu per Tergestum, per alios vero passus prorsus nihil in externam aliquam Provinciam educatur.

Qualitas Tabacae in Hungaria adhuc a Culturae ratione dependet.

Itinerans cuius §-o 29 mentio facta est Mercator, qualitates Tabacae Hungaricae ita classificavit ut primum Locum assignaverit Tolnensi, tum Quinque-Ecclesiensi, ad quam proxime accedere dicit unam Insulae Murak?z Speciem, quae vulgo Megymoracz appellatur. Has solas omni tempore in Italia vendi posse affirmat. Post has locat Szegediensem, ad quam accedere dicit Aradiensem et Posonis Rakomasz in Comitatu Szabolcsiensi sitae. His subiicit Debroiensem quam ita praeparari posse aiit, ut Turcicae Carara, et Italicae Badia dictae vices obire possit.

Tum primum ponit Debraczinensem, et post hanc Syrmiensem, Poseganae vero postremum plane Locum assignat, harumque vel Eductionem disuadet, ne per eas meliorum Specierum Creditum corrumpatur.

Verum hoc ille iudicium tantum ex oblatis sibi forte manipulis tulit, constat enim, quod in uno eodemque Loco pro ratione Culturae melior aut deterior tabaca producatur. Constat etiam, quod adhuc ante Bellum Americanum in Campo Varasdinensi, cuius solum qua sabulosum Producto hinc minus convenire videtur, industria periti manipulationis huius Itali, adeo insignem in certo Dominio Tabacam produxerit ut primae speciei Centenarius a 26., Secundae a 15. postremae a 9. fluviis in Italiam Anno minime Sterili Venditus sit, singulumque iuger, detractis notabilibus sane expensis 60 florenorum Lucrum protulerit. Postquam Industria haec in pluribus iam Locis debitum perfectionis gradum attigerit, tum primo tuto Statui potest quod Solum? qualem det Tabacae qualitatem.

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.