Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous section

Next section

§.33. Quae media ad promovendam Serici culturam adhibita fuerint?

Sericum, licet Climati Regni in maxima parte homogeneum, respectu vicinarum vero Provinciarum exclusivum ferme sit productum, tamen nonnisi Anno 1765. coli caepit: et tunc quoque non privata Industria, sed vere materna Augustae Mariae Theresiae Sollicitudo Culturam eius excitavit.

Si de aliquo Producto naturalisando, propagandaque eius Cultura genuina via inita est, hanc certe quoad Sericum attestata Augusta inivit. Constituit illa Eszekini in Cuius peripheria aliquot a Relictis adhuc per Turcas moris, propagatae arbores supererant, artis huius Magistrum, sedemque manipulationis huius ibi defixit; necessaria pro hac inducenda Aedificia et Instrumenta in Bonis Cameralibus posuit: Redimendis ex Aerario Galletis, sat generosum pretium statuit, semen Bombicum principio gratis distribui curavit: Personale directionis huius Culturae pro ratione Crescentis manipulationis auxit, et Congruis ex Aerario suo Stipendiis donavit: vulgatis in vernaculis Linguis de optima Productum hoc colendi ratione Libellis, necessarias hac de Re notitias communes reddi voluit: qui se in hoc Industriae genere distinxerant, gratialibus nummis, imo Caracteribus etiam exornavit: filatoria erexit: omniaque haec Regiis unice Sumptibus perfecit.

A Comitatibus et Civitatibus nil aliud exigebat, quam ut idoneos pro condiscenda hac manipulatione practicantes Eszerinum sumptibus Cassae domesticae submittant, eosque ubi redierint, congruo Salario provideant, quo hi Plantarios mororum hortos erigere, exinde Contribuentibus Arbusculas post triennium distribuere; et postquam hae in aliqua Possessione ita increverint, ut Sufficiens ad producendas Galletas foliorum quantitas addit, Plebem in educandis Bombicibus subinstruere, Galletas a Plebe redimere, deglomerare, deglomeratumque Sericum Camerali Directionis huius Officio transmittere teneantur.

Deffectus varii qui eam morabantur.

Ita provide inviatam hanc Culturam morabatur quidem tantisper inveteratum Plebis erga omnem novitatem odium, maius tamen adhuc eidem detrimentum attulerunt nonnulli, qui in omni fere novo Instituto irrepere solent, Deffectus, nimirum non statim seggregatae fuerunt Iurisdictiones illae, quarum Clima Productum hoc sustinere non potest. Recusabant hae merito inutiles hanc in rem expensas, earum vero exemplum etiam tales sequebantur, quibus Cultura haec si non in toto, in notabili adminus parte conveniebat.

Primus manipulationis huius Magister nimio Zelo eam quo citius propagandi tales etiam quandoque Practicantes dimittebat, qui vix superficiem Culturae eius condidicerant. Hi vitiosam statim principio manipulationem invexerunt, quae cum et tardam arborum Succrescentiam, et paucas vilisque qualitatis galletas produxerit debuit utique Plebs mercede Laboris sui hac ratione fraudata animum ab hoc Instituto avertere. Alicubi Culturam hanc morabantur enatae circa subministranda per eos, qui licet arbores haberent, bombices tamen non alebant pretia, quaestiones; quae activitate Localium, Officialium pro ratione Circumstantiarum longe felicius superari potuissent, quam generali Dirigentis Dicasterii e Longinquo Decisione, alibi practicantes optime etiam artem edocti, non eam nacti sunt assistentiam, qua opus fuisset, ut Cultura haec desiderata summat incrementa. Ubi assistentia non defuit, ibi saepe practicantes ipsi aut negligentia, aut interessentia sua Progressum Instituti huius intercoeperunt; denique cum arbores e quarum foliis Bombices ali debent, enutrire longius tempus requirat, evenit quibusdam in Locis, ut ipsa expectationis diuturnitas lassaverit patientiam aliquarum Iurisdictionum, sicque Institutum hoc ad maturitatem perduci non potuerit; inde factum est, ut cum Cultura haec langueret, errores vero, qui languorem hunc produxerant a paucis adverterentur, ipsum Institutum tanquam inutile damnatum fuerit, sicque languor sinistram hanc de cultura opinionem, opinio e converso haec maiorem adhuc in Cultura hac languorem reciproce produxerit.

In particulari damnosa Deglomerationis methodus.

Accessit quod primus Artis huius Magister eandem in Deglomeratione Serici damnosam Methodum induxerit, quam in Compositione Tabacae vigere supra apparuit. Nempe sicut ibi optima mediocria et deteriora filia promiscue in unum manipulum compinguntur, ita iuxta Solenghianam methodum subtilissima, mediocria et crassiora fila mixtim in unum stamen deglomerantur, ita ut inter ipsa Stamina nullum aliud Discrimen intercedat, quam quod alia e pluribus alia e paucioribus filis consistant: fit inde ut Sericum Hungaricum indiscriminatim eodem, et quidem plerumque illo, quo ultima eius Classis venire solet, pretio vendatur, ubi alias subtiliores Classes Serici, quas pro delicatioribus laboribus deserviunt, cariori persolvuntur, quam crassius illud sericum, quod tantum pro velis, aliisque sollidioribus materiis idoneum est.

Quomodo hanc Augustus Iosephus 2us corrigere conatus sit?

Sensit detrimentum hoc Augustus Iosephus 2us utve illud anteverteret Mazucatium, qui compendiarias insuper Deglomerationis Machinas possidebat notabili ex Orario Regio Stipendio provisum Budam illocavit: Necessarium pro nova hac deglomerationis methodo Aedificium erexit, Machinas comparavit: quove abrogata Solenghiana methodus nova ubique introducatur non tantum Practicantes, sed ipsum Directorem Rei Sericeae Eszekiensem ad eam condiscendam Budam venire iussit.

Verum Natura paucos ex his acri illo occulorum iudicio donavit, ut ipsas primae classis galletas pro ratione tenuitatis filorum, quod continent, in tres iterum alias Classes uno obtutu discernere, intra exiguum illud, quod Budae consumpserunt tempus condiscere potuerint. Dolebat aliis, qui se hac in re iam Magistros arbitrabantur, iterum Discipulos agere. Pauci licet adhuc quos Regnum numerat serici Fabricantes cum talibus laboribus se tantum occupent, qui crassius sericum requirunt, metuebant, ne si subtilius illud serici genus inducatur, multa serici pars ad exteras Fabricas, quae subtiliores materias elaborant extra Regnum evehatur, sicque Fabricae suae necessario materiali destitutae remaneant. Omnes hi sustinebant Solenghianam, Mazuratianae vero methodo adversabantur: atque ita factum est, ut licet altefatus Augustus posteriori continuo institerint, licet in ipsa finali, de Producto hoc sibi submittenda Tabella Sericum iuxta veterem Normam deglomeratum, ab eo quod iuxta novam elaboratum est, per distinctas rubricas discerni iusserit, methodus tamen haec vix adhuc aliquot in Locis introducta sit.

Epocha, qua maxime florebat

Interea crescebat tamen sensim in Hungaria Serici productio, iamque Anno 1783. inclusis Confiniis militaribus ad 131 Contenarium assurrexit, ita, ut in Aerario Camerali tantum per redemptionem Galletarum et Serici deglomerati divenditionem obiectum hoc 132 milia florenorum Circulationem eo Anno produxerit. Quodsi insuper spectetur ea Galletarum quantitas, quam producentes pro usu proprio retinuerunt: si e comparato per domesticos Fabricantes a Camera serico elaborata, et iterum vendita artefacta in Considerationem summantur, obiectum hoc internam supra 200 milia Circulationem eo Anno produxisse tuto Statui potest.

Eius decrescentia et Status Actualis.

Verum erupit paulo post Turcicum Bellum, sub cuius demissu Caesareo-Regiae copiae plane illos Comitatus in quibus industria haec maxime florere coeperat, Banaticos nempe et inferioris Sclavoniae ita occupabant, ut rusticis omnis ferme Bombices alendi Opportunitas sit intercoepta. In ipsis militaribus confiniis ubi Cultura haec iam notabilem extensionis gradum attigerat, cum Omnia Annis streperent, eadem magna in parte intercidit. Supremum tamen instituto huic vulnus Annus 1790. inflixit, quo reducta prioris Gubernii forma complures Iurisdictiones id quoque eo pertinere arbitratae, et Practicantes dimiserunt, et omnem ulteriorem promovendae serici Culturae Curam palam deposerunt. Omnia haec id demum effecerunt, ut paucae admodum Iurisdictiones supersunt in quibus Industria haec adhuc se sustineat; ut productio Serici adminus in dimidio deciderit ab ea quantitate, quam ante hanc Epocham efficiebat, et ut de crudo exotico Serico iuxta Diametrum ultimi Decenii quotannis pro 78717. florenorum in Regnum invehatur. Decennium hoc nos ab Anno 1775. usque 1786. inclusive formare debuimus, quia posteriores tabellae ad Consilium Littorale non extant. Et ideo imposterum etiam semper huius Decennii Diametrum provocabimus. Sane, nisi Legislatio Culturam hanc canonizet, clementia vero Principis eadem media, quibus illam principio provexit, resummat, post paucos Annos vix aliquod iam eius vestigium apparebit.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.