Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].

Next section

§. 41. Qui sint Opifices, qui manu facturistae?

Quid Opificii? Quid manufacturae? Quid Fabricae nomine venire debeat, usus necdum satis determinavit, et tamen ut actualis Obiectorum horum in Hungaria Status cognoscatur, distincta singuli huius obiecti Idea, etsi arbitrarie tantum, defigi debet. Omnis illa Industria, quae Crudum aliquod Productum non manibus aut obvio aliquo Instrumento, sed ope complicatorum aliquorum Instrumentorum ita praeparat ut deinde materiale hoc pro immediato hominum usu per Opifices elaborari possit, pro Manufactura passim habetur. Inde fit, ut qui pannos aut qualescunque setaneas, seu lineas, seu sericeas, seu gozypeaceas materias praeparant, qui Cutes et Coria elaborant, denique qui fornacibus seu metalli, seu vitrifusoriis Operam navant, pro manufacturistis: Sartores vero Aulearii (Tappezirer) sutores, Lorarii, Ephipiarii, Fabri diversae speciei, et vitriarii pro Opificibus habeantur. Inde etiam fit, ut licet Chartarii Papyrum pro inmediato Statim usu elaborent, quia tamen id non manibus, uti e.g. pectinifices, sed ope molae efficiunt, inter manufacturistas reputentur.

Quid sit Manufactura.

Donec tamen Singularia eiusmodi Individua, ipsas eiusmodi materias seorsim elaborant, cum Opificibus passim Confundi solent. Ita Cerdones, Alutarii, Textores, Singulares Pannifices plerumque inter Opifices referuntur. E converso si unus homo aut aliqua Societas tantam crudi alicuius Producti quantitatem praeparet, quantum plurium Magistrorum cum Sodalibus suis opera vix producit; tum demum Institutum hoc nomine manufacturae venire solet. Et hoc sensu ipsum etiam stricte dictum Opificium in Manufacturam transformari potest. Ita Horologiorum Confectio natura sua ad Classem Opificiorum pertinet: quodsi tamen Societas coalescat, quas magnam eorum quantitatem fine exercendi cum iis Commercii elaboret iam pro manufactura habetur.

Ita Typographia Classem Opificiorum subit, donec ad pecculiares tantum privatorum Commissiones, prelum exercet; si magnam Librorum copiam etiam pro Commerciali speculatione imprimat, iam transit in manufacturam. Ita denique si tale Institutum formetur, in quo seu pretiosior Lignea supellex, quam alias arcutarii singillative conficere solent seu quodcunque aliud Mechanicum Productum in tanta copia elaboretur, ut formale deinde commercium cum elaboratis his exerceri possit, iam Institutum hoc pro manufactura reputari consvevit.

Quid Fabrica

Fabricas et Manufacturas usus loquendi passim confundere solet. Aliqui tamen Caracteristicam Fabricae notam in eo constituunt, si elaborata eius ope ignis aut aquae perficiantur. Verum in hoc sensu omnis mola frumentaria, omnis Fabrina pro fabrica reputari deberet, et alioquin explicationi huius usus ipse loquendi repugnat, ubi enim copiosa seu Lanea seu gozypeacea Fabricata unice exercendi Commercii causa elaborantur, licet nullo seu aquae, seu ignis subsidio egeant, Fabricarum nomine semper designantur. Forte inter Affinia adeo haec duo obiecta illud Discrimen Statui posset, ut pro manufactura id habeatur, ubi elaborata aut tantum minutim, aut et alla minuta et allingrosso venduntur. Pro fabrica vero id reputetur, ubi artefacta tantum all'Ingrosso distrahuntur.

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.