Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous section

Next section

§.45. Actualis Status Filaturae seu Neturae.

Omnes hae seu Lineae seu Laneae seu Gozypeaceae fabricae non possunt excitari, nisi Plebis Industria ad filaturam seu Neturam animetur. Hanc vero solae foeminae in sufficienti pro multis aut magnis fabricis quantitate perficere non possunt. Quare in omnibus Provinciis ubi eiusmodi Fabricae florent, iam viri etiam ad manus filaturae admovendas dispositi sunt. Saepe ne sic quidem necessitates Fabricae sola vicinia explere potest, verum defilandum materiale per remotiores etiam partes distribui solet.

Augustus Iosephus II. Ut in Hungaria Viri etiam Plebeii ad filaturam excitentur, iteratim demandaverat eo potissimum persuasus argumento quod alioquin pauci eorum elaborandis in aliquod vitae subsidium quibusdam artefactis per hyemem tempus impendant, sed hanc pars longe maxima otiose consummat. Verum irradicata est apud Plebeios Hungaros ab hoc, velut muliebri labore aversio, quam praesens etiam utilitas vix; sola forte necesitas suo tempore vincet. Interea apparet e Relationibus quod Anno 1787. in Solo Oppido Papa 4716 Librae Lanae pro Mosoniensi Fabrica defilatae sint: Id tamen relatio non exprimit, an totam hanc Filaturam solae mulieres vel aliquam etiam partem viri perfecerint. Quis sit ad reliquas, quas supra memoravimus Lineas, Laneas et Gozypeaceas Fabricas Filaturae progressus? Relationes non exhibent. E Commercialibus tamen Tabellis constat, quod Filaturae omnis generis pro 183120 florenis iuxta ultimum Diametrum e vicinis Provinciis quotannis inducantur, adeoque satis apparet et quod Domestica Industria, ne paucas quidem, quas Hungaria habet fabricas adhuc provideat, et quod filatura in Germanicis Provinciis iam eo provecta sit, ut licet magnas et copiosas fabricas habeant, ultra tamen harum necessitatem notabilem illius quantitatem etiam exportare possint.

Machinae, quae Filaturam supplere possunt.

Si quae Provincia aut paucas adhuc a Laboribus Agriculturae residuas manus habet, aut fabricae omnis generis in ea ita invaluerunt, ut earum aliquae iam Laboratorum deffectum patiantur, tum demum interest talium praesertim Laborum, qui multas manus requirunt, compendia per idoneas Machinas procurare. In primo casu Hungaria in altero Anglia versatur. Quare cum plane filatura, si Lineae Laneae Gozypiaceae Fabricae efflorescant, magnum numerum Laboratorum exigat, invenit Anglicana Industria Machinam, quae ingens in Labore Filaturae Compendium adfert. Comes Rubini (uti e praestita post occularem probam Magistratus Relatione apparet) Anno 1787 talem, nescitur tamen, an ad Anglicanum, vel vero alium Mechanismum Constructam Machinam Posonii excitavit, ope cuius una Persona de crassiori filatura 6, de mediocri 4, de subtiliori vero filatura 2,5 Libras diei Spatio producere potuit. Recentissime attulit Zelosus Patriae Civis, modulum ipsius Anglicanae Machinae, spesque est, ut eadem proximius etiam in Natura erigatur. Si propitia Hungariae Sors Machinas eiusmodi invalescere admiserit, Fabricae quarum fundamentum Filatura constituit, post non multum tempus radices in Regno figent: secus Fabricae hae nonnisi tardissime exurgent; licet enim Filaturae Labor in hyeme, adeoque absque agriculturae detrimento peragatur; licet Regnum tantam iam habeat Populationem, ut si omnes otiosae per hyemem plebeiae manus operi huic impendantur, hae necessariam pro qualicunque Fabricarum numero quantitatem producere possint, aversio tamen virorum ab hoc labore, foeminarum vero lenta in ducendis pro vario Fabricarum usu filis, Instructio, longissimam Instituto huic moram iniicient.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.