Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
§.46. Status Filatoriorum in Hungaria.
Deglomeratio Crudam tantum Serico dat
praeparationem. Ut textrinam subire possit, debet praevie per
Filatorium elaborari; sicut itaque Lineae,
Laneae et Gozypeaceae Fabricae sine Netura, ita
Sericeae sine sufficientibus Filatoriis
exurgere non possunt. Primum in Hungaria Eszekini manuale id
est quod manu movetur Filatorium erectum fuit, verum cum
nonnisi 12. Centenarios defilare potuerit, crescente Serici productione
Camera subinde Fluviale
Budae excitavit, quod iam 50 Centenarios elaborare potest.
Utrumque tardius tantisper, ac opportuit surrexit. Neque enim Eszekiense et
currenti, et illi quod iam anterioribus annis productum fuit, serico
defilando suffecit, neque Budense increscentem usque sui erectionem serici
productionem simul cum eo, quod annue procreabatur, sustinere potuit. Debuit
itaque magna deglomerati tantum Serici Copia pluribus Annis haerere, Sericum
autem ni ocyus defiletur, multa in labore defilationis dare
solet reiectamenta. Inde factum fuit ut principio anceps fuerit
Serici Hungarici existimatio, utve Camera tales inire debuerit Contractus,
vigore quorum Libram nonnisi a 7 florenis per aversionem
hodiedum divendit. Cum nec haec duo filatoria sufficerent,
Valere velorum Fabricator aliud Pesthini erexit, quod equis
movetur, et 30 circiter Centennarios elaborare potest. Surrexerunt deinde
manualia in Banatu et Belovarini
in Generalatu Varasdinensi, quas 20 forte Centenarios defilare
possunt. Budae Mazzucato novum 25 Centenariorum Capax
construere coepit, sed necdum ad perfectionem deduxit. Habuit itaque
Hungaria capacia defilandis 122 Centenariis Filatoria: verum in
Constructionem Cameralis Budensis, tanti deffectus irrepserunt, ut sub
repetitis reparationibus plus ferme vacaverit, quod opus exercuit. Magna
etiam adhuc fuit de Serico tantum deglomerato priorum Annorum remanentia.
Productio Anni 1785i et forte etiam 1786i et 1787, capacitatem Omnium
filatorium multis Centenariis superavit: ipse ille licet exter Mercator, cui
Camera residuam a necessitatibus paucorum, quos Regnum numerat, fabricantium
serici quantitatem cedere debuit, hanc cum nullum adhuc alibi exstaret, in
Hungaricis Filatoriis debuit defilare, sicque remanentiae de Anno in Annum
cumulabantur. Circumstantia haec ansam praebuit Speculationi
illi ut ad Computum Serici Hungarici (Germanicae enim Provinciae
nullum ferme producunt) novum Viennae Filatorium sit erectum. Ita totum
illud, quod Camera Mercatori illi vendere debet Sericum Viennae defilari
coepit. Non multo postea intercessit Circumstantiarum Complicatio, ut ipsum
Camerale Budense Filatorium extra omnem motum positum fuerit; quae res eum
produxit effectum, ut non pauci privati, aut deglomeratum suum sericum
Viennam vendere, aut si materias sibi inde praeparari maluerunt, illud ibi
defilari curare debuerint. Nunc cum Serici productio ut § 33. ostensum est
vehementer decreverit, et eius etiam quae producitur notabilem quantitatem
adhuc exter ille Mercator percipiat, possunt fortasse residua in Regno
Filatoria, totam modernam Serici procreationem sustinere. Quodsi tamen
resuscitata localium Magistratuum Industria, cultura eius nova iterum ut
sperare licet, acceperit Incrementa: quodsi expiraturo propediem, quem
Camera cum Mercatore illo iniverat contractu, Camerale Sericum e Regno
exportatum non fuerit, intererit certo Publici, ut et Camerale Budense denuo
ad motum reponatur, et Mazzucatianum perficiatur, et pro ratione crescentis
Producti huius plura etiam subinde idoneis Locis Filatoria excitentur.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
|