Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
19.1 Anno '41. enatum est bellum successionis Austriacum in Europa; belli
huius occasione neutralitatem tenuit Portugallia; profuit tamen Mariae Theresiae aula
Portugallia quod magnam vim pecuniarum crediderit ei ad bellum continuandum; incidit ad haec in
morbum Iohannes, quo multis annis vexabatur; anno '748. peculiari titulo a Benedicto 14‑o
pontifice ornatus est, nempe regis fidelissimi; sub rege hoc languido et aegroto ipsa negotia,
quae sub Franciscani pontifice Caspari regimine fiebant, languida erant; decessit 1750;
successit ei Iosephus Emanuel filius; hic usque '72. annum regnavit; hic adjecit animo, ad
mendanda ea quae male aut languide sub patre gesta sunt, maxime sub ministerio Bombalii; anno
'753. cum Hispania se in tractatum immisit propter insulam S. Sacramenti, ob quam multae
controversiae prius enatae sunt; cessit nempe eam Hispanis, hi vero partem Paragvariae cedebant
Portugallis; excitatae sunt tamen turbae inter commissarios, qui per seditiosos incolas dispersi
sunt, recidit dein tota suspitio ad Iesuitas excitati tumultus; sed et ex Hispanis multi
nolebant hoc cambium fieri, sic ipse Carolus rex Neapoleos, frater Iosephi, protestatus est huic
cambio; illi ergo incurrerunt magnam notam per hoc. 2 Anno '55. urbs
Ulissiponensis per terremotum et inde exortum incendium 1‑a Novembris fere tota deleta est; anno
'58. tamen maior infelicitas Iosephum mansit, ad necem enim se peti publice videre debuit; cum
enim ex distractione domum reverteretur ex dumetis 9 scloporum explosiones factae sunt in
caretam eius, sed tamen ex omnibus unicus globus in brachio sinistro eum tetigit; redux
investigationes fieri fecit, sed nemo repertus fuit, investigata tamen re1-144 magis
suspecti esse coeperunt duo proceres de hoc crimine, nempe dux Abejro, et Marchio Tavoro,
intimus amicus prioris; cum his in suspitionem venerunt etiam Iesuitae, in specie pater
Malegrida; cinctis ergo palatiis superius nominatorum omnes incarcerati sunt, processusque
contra eos exarsit, quid decisum, quid probatum sit, ignoratur; ex effectu tamen colligere licet
eos perduellionis reos et convictos fuisse, nam 12. Jan. anni '759. lata est sententia
perduellionis in omnes supra nominatos, quae sententia etiam executioni tradita est; Iesuitae
scilicet 4 laqueo suffocati, proceres vero gladio percussi sunt, bona omnia harum familiarum in
fiscum redacta, et nobilitatis omniumque privilegiorum privati sunt descendentes; et in totum
ordinem Jesuitarum relegatio decisa fuit; omnes enim colligati tam in Europa, quam America,
navibus in Italiam delati sunt; et bona ipsorum in fiscum et pias causas conversa sunt; in
scholis ipsis substituti sunt oratores S. Phylippi Neri; dicunt quidam totum hoc ex odio
marchionis Bombal, primarii ministri Iosephi, adversus Jesuitas evenisse; Bombal enim fuit
totum-fac Iosephi, et infensissimus Jesuitarum hostis; dein processus hic sub modo regnante
regina filia Iosephi discussus est postquam Bombal remotus est ex ministerio. 3
Commissio haec decidit omnes condemnatos inocentes fuisse, sed fiscus regius se opposuit huic
sententiae commissionis et declaravit se evincere velle omnes perduelles fuisse; hinc tertio
revisio facta est processus et relatio huius tertiae inquisitionis incerta est, quia nihil ad
publicum prodivit; descendentes tamen duorum procerum in integrum, etiam in bona omnia et
honores restituti sunt; incertum ergo hactenus est num regina hoc ex gratia vel justitia
fecerit. 4 In contrarium vero hoc dubium creat quod camerarius ducis Arejro, qui
sincellus ducis fuit, fuga se salvaverit, cum omnes interciperentur sub Josepho, et nulla
diligentia intercipi potuit donec anno 1783. Ulissiponae in hospitali in articulo mortis
revelaret confessario omnia ea esse vera et certa, quae haero suo objecta sunt, regicidii causa;
Iosephus mascula prole destitutus solicitus fuit ut Mariae Franciscae filiae suae regnum
procuret; hinc procuravit matrimonium inter Petrum, fratrem suum, et filiam, coronae principem;
Petrus frater eius fuit prior ordinis Melitensis et prior de Crato; hoc accidit anno '760, anno
'61. natus est filius Franciscus, qui anno '88. decessit, sed '62. natus est alter filius;
Iosephus1-146 habuit cum pontifice Clemente 13. summas altercationes ob ordinem
Jesuitarum cassatum et Pontifici transmissum ad Italiam; haec sponsalia etiam erant contra jus
canonicum; offensus Josephus legatum Romanum misit domum, idem fecit Pontifex; Iosephus rursus
fere in belli contentionem devolutus fuisset, si Angli ei opitulati non fuissent; scimus enim
his temporibus bellum arsisse in Europa tota, ob successionem Mariae Theresiae; Angli enim pro
parte Austriacorum erant, Galli cum Hispanis conati sunt Portugallos in foedus suum, et contra
Anglos excitare, sed Josephus observata stricta neutralitate elusit ipsos; hinc '62. Hispani
coeperunt lacessere Portugallos, sed Angli causam belli scientes prompti ferendis auxiliis
erant, repraesseruntque Hispanos, et eodem dein anno pax universalis composita est.
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
|