Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous section

Next section

§ 11 De educatione et scientiis

1.1 Modus educandi in Belgio partim privatus, partim publicus est; circa correctionem petulantis juventutis viget peculiaris modus in aedibus correctoriis; haec tamen correctio fit circa omnem prostitutionem; nam feruntur in peregrinatione exsistere; in his aedibus instituitur in scientiis, praesertim in geographia, et cognitione illarum provinciarum ad quas peregrinasse spargeretur. 2 Belgae ad culturam litterarum omnem possident proclivitatem neque desunt media et incitamenta apud ipsos, et reipsa plurimos eruditos huius gentis habemus, in omni scientiarum genere insignes; cultura tamen litterarum non est communis Belgis, maxima enim pars lucrosis artibus operam impendunt, commercio, piscationi, agriculturae et fabricis. 3 Copiosa habentur instituta litteraria pro elementis scientiarum; in omni fere pago habentur scholae, in urbibus habentur gymnasia et grammaticales scholae; neque universitates desunt, sic Lugduni est celeberrima, hanc sequitur Franequerensis, Groningensis, Utrajectensis et Hartevicensis. 4 Singulae universitates habent suos amplissimos fundos; institutum universitatum harum idem est quod in Germania protestantium; solvuntur lectiones ab auditoribus, liberum est unicuique qui viribus suis fidit materiam quamcumque tradere, quod institutum aemulationem quidem progignit inter professores, sed et mater multorum malorum est. 5 Habentur etiam societates eruditae ab anno 52. huius saeculi in Belgio, Harlemi celeberrima earum residet; ad exemplum huius in diversis urbibus exsurrexerunt aliae quoque societates, sic Lugduni, Lissingae, Amsterodami et Roterodami.

2.1 Studium theologicum insigniter elaboratum habetur in Belgio, sed juxta doctrinam reformatam. 2 Diu tamen turbis theologicis distinebantur Belgae, uti scimus, donec ad hunc florem pervenisset. 3 Ius iurisque prudentia plurimum Belgis debet per Grotium, de jure tamen publico suo minime sunt soliciti. 4 In medica magnopere excellunt Belgae lucem 2-184 praeferente Boeravio, Hallero, Merzio, Zvitten defunctus; maxime tamen inclaruerunt in botania, chimia, et anatomia.

3.1 Speculativis philosophiae partibus non delectantur, sed practicis, uti physica experimentali, philologia (studio linguarum), artem etiam criticam; quod ad artes liberales adtinet, sic in architectura magnos progressus fecerunt, non tamen Gallos et Anglos superant; sculptura aeque non est in maximo flore; in pictura tamen maximum gradum perfectionis adepti sunt cum Italis. 2 In calcographia (Kupferststecherei) Belgae jam magistri erant, cum aliae gentes nec manum adjecisset huic arti. 3 In arte fusoria, praecipue litteras, excellunt Belgae; inventionem typographiae Belgae adscribunt Laurentio Costa, Germani vero Ioanni Guttenberg; summi artifices sunt Belgae in conficiendis mappis geographicis.

Previous section

Next section


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.