Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous section

Next section

§ 12 De collegiis publicis

1.1 Summum totius Belgii collegium sunt status universales; cum tamen status universales difficulter convenire possint, eorum loco conveniunt status generales; hoc collegium ergo nomine delegato exercet jura. 2 Tertium collegium est collegium status (der Rath von Staaten), hoc coalescit ex 12 deputatis foederatarum provinciarum, confertur munus hoc ordinarie ad 3 annos; etiam vicarius sedem habet in hoc collegio, adest generalis aerarii praefectus, generalis perceptor, et secretarius consilii status; his consiliariis tribuitur titulus nobiles et potentes (Edle und Vermögende Herren); praeses ordinarius numquam habetur, sed per 12 deputatos per

2-186

turnum pergit praesidium; suffragia obtinent virilia, non curiata. 3 Hoc consilium expedit et exsecutioni dat decreta statum generalium; curam etiam quadam tenus gerit copiarum hoc consilium, nempe procuratione materialium, exsolutionem stipendiorum, conscriptionem militiae. 4 Quartum collegium est generalis camera rationaria; haec camera ad facilitandum consilium status erectum ! est; coalescit ex 14 consiliariis, praecipuum munus eorum est revisio calculorum, praetensionum, et expensarum cassae generalis, revident etiam rationes generalis perceptoris, erogationesque curat ! militiae et classis. 5 Haec sunt generalia collegia; similia his in omni provincia reperiuntur, quae negotia particularia uniuscuisque provinciae regunt et dirigunt; quaevis urbs summum magistratum aeque habet; negotia socialia mercatorum, quae societatibus maioribus non subsunt, reguntur per magistratus urbanos.

Previous section

Next section


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.