Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
Abrahamus Penzel A. Barichevich s. p. d.
Zagrabiam
Tu vero, dulcissime rerum, ecquid agis, aut potius quidnam frigidissimis hisce
diebus egisti, ubi omnis truculenti boreae vis miserae incubuit Carnioliae?
Oblitus tandem prorsus mei es, ita ut ne γρῦ quidem ad ea
rescripseris, quae ego optima mente, at fasius forsan, quam par erat,
scripseram? Oblitus tandem librorum, quos mihi destinatos, penes se esse
insinuaveras? Ast ego non credulus illis. Frigus dissolvens, largius supra focum
ligna reponens [ERROR: no link :]
Horacije, Carmina, I, 9, 5-8.
, ac vinum Pucinum, quod Livia olim octoginta annos vivere fecit,
benignius depromens Adami nomen sancte, rite, caste, veneratus sum. Atque hodie
Dombayo scribens accipio ansam, quam instantes Januarii Calendae praebent, omnia
tibi fausta apprecandi, quae mea vota rata esse DEUS rex optimus maximus faxit.
Tu vero, mi Barichevichi, arce hunc a te veternum, exspue omnem ex animo tuo
pigritiam, ac recrea me tuis litteris, quas jucundissimas mihi esse simul et
carissimas esse scito.
Vale vir summum reverende, rescribe quantocytiusque per cetera tua
negotia licebit, et res tuas non instanti solummodo anno sed diu etiam, in
undevicesimum seculum age feliciter. Iterum vale, et ama paulisper Penzelium
tuum, tui amantissimum.
Aemonae
a. d. III. Kalend Jan. MDCCXCVI.
Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
|