Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
Previous section

Next section

Adam Barichevich Jacobo Penzel s. p. d.
Aemonam

Ex hac pagella, quam mitto, cognosces de studio hodierna Slavicae linguae in Pannonia, quam proferre quidam, atque exornare pergunt, irritati cultarum nationum morem. In tanto armorum strepitu, qui per omnem late Europam exauditur et hoc praesertim tempore, bonis artibus adverso, non deesse nobis, qui de litteris bene mereri velint, est, cur gratuleris. Certe quidem initio multa timui. Cum enim, ut recte nosti, Pannones haud minus vestium cultu, ac varietate linguae inter se differant, censebam ad lucubrandum ejusmodi lexicon non unius hominis, sed plurium consiliis, labore, ac studio opus esse. Sed postea cum intellexissem, Antonium Bernolak, hominem Slavicis litteris pereruditum, aliarum non ignarum, bonum praeterea hominem lexico huic suam operam dicasse, coepi fausta omnia operi recens edendo ominari. Nos Croatae grates agimus Bernolakio et habemus, qui multa nobis sane optima suppeditabit. Quod superest, sic Tibi persuadeas velim, mihi tuis litteris II. Kal. Jan. scriptis nihil fuisse gratius. Tuae scilicet in me voluntatis declarationem, et vota veluti strenae loco accepi. Id quod a me jure quodam tuo exigis, cum se occasio dederit, diligentissime curabo. Sed haec satis.

Vale Zagrabiae VII. Id. Jan: MDCCXCVII.
Previous section

Next section


Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.