Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
Abrahamus Jacobus Penzel Adamo Barichevich s. p. d.
Legi, vir summum Quod si mentem litterarum Tuarum recte percepi, videris putare Sorabos nunc demum
versionem Bibliorum accepisse. Sed ego, quod facile fieri potuit, vel mentem
tuam, non ita, ut par erat, adsecutus sum, vel Tu cl. Antonii mentem sinistre
interpretatus es. Nosti, vir cl. eam ἀκρίβειαν, qua jejunam nudamque Bibliorum
Lectionem Lutheri adsectae prosequi solent, et qua nihil iis curae magis
cordique est, quam τὸ γράμμα ἄνευ τοῦ πνεύματος blaterare. Hinc facile divinare licet,
nec Venedos, quorum pars maxima Lutheri αἵρεσιν sectatur, diu sine
interpretatione aliqua divinorum librorum mansisse. Atque ita se res habent.
Statim enim post Lutheri obitum, vel eo adhuc vivente, particellae nonnullae
Sanctorum Pandectarum Venedico sermone reddita typis evulgata sunt. Quarum
nullam possideo, ne vidi quidem, memini tamen Baumgartenium, quem
nunc adire non licet, nonnullas earum in notitiis, quas de bibliotheca Hallensi
dedit, summa fide descripsisse. Sumptibus tandem auspiciisque comitis
Iersdorfii, quae gens ultima atque ditissima omnium Lusaticarum
est, prodiit utriusque foederis versio Venedica, anno 1728. 4 Lingua Superioris et Inferioris Lusatiae 1. We spocίatku bie to slowo, 1. Wo sachopenu bescho to slowo, a to slowo bie pola Boha, a to slowo bescho podla Bohga, a Boh bie to slowo. a Bohg bescho to slowo. Adjeci his litteris etiam plagulam unam ephemeridum nostrarum, quae nunc singulis
septimanis hic prodeunt, veniam petens, si forte, quod facile fieri potuit,
superiores meas hisce iam quisquiliis oneraverim, ac tandem, quoniam te meas
esse aliquid putare nugas
[ERROR: no link :]Katul, Carmina, 1, 3-4.
confido, ἐπινίκιον Carolo nostro adclamatum, quod nolim a te
severe nimis iudicari. Ipse enim scio, οἰκονομίαν totius ὠδῆς
melius disponendam fuisse, ut taceam unum alterumque prosodicum
σφάλμα, de quo non ita ac de interna vi poetica sollicitus sum.
Hujus enim generis vitia levi deterguntur spongia, ast quod poeta intrinsecus
deest, hoc nulla illi conciliare vel κριτικωτάτη τέχνη potest.
Doleo tantum sinistra me auguria pro dextris coepisse. Nam ecce Carniolia tanta
quanta iam Gallica est, scholaeque, quod me propius tangit, clusae. Audio eas
statim post Pascha esse aperiendas, et sane nunquam claudenda fuissent.
Subdubito tamen. Cum enim studiosorum multi e perperam sic dictis stipendiis
vivant, quae ante discessum Gallorum numquam solventur, puto hos omnes
Zagrabiam, Gracium, Vindobonam etc. migraturos, ubi et suis stipendiis uti, et
studium litterarium ulterius percurrere possunt. Quod si hoc acciderit, et ubi
totam aestatem mihi sine discipulis degendam esse conspexero, relinquam et ego
Gallos, urbemque, veniamque Zagrabiam, ut ibi vel in alia Hungariae aut
Slavoniae urbe aestatem transigam. Aliqua linguarum recentiorum cognitio
Gallica, Italica, Anglica etc. comparabit mihi forsit penes tuos victum. Nam ita
Dii me amant, hic per totam aestatem sine stipendio vivere nequeo. Nihil enim
repositorum habeo, neque in loculis, nec in arca. Tu vero fac ubi licuerit,
scribe an hoc consilium meum calculo tuo adprobaveris, an non. Nam si iter hoc
susciperem, nec postea haberem, unde viverem, Nactus tandem sum primum volumen Bibliotheca Slavica, quam
Subscribere diem nequeo: domus enim currus publici clusa, et nescio, quando Galli eam aperient, usque ad exoptatum illud tempus litterae hae una cum aliis penes me restare reponique in scriniis meis debent. Tu vero, vir doctissime, vive feliciter procul ab omni armorum strepitu, et, quod facis, Penzelium Tuum, Te amantem, quantum pote, redama. Iterum vale, et cura valetudinem Tuam.
Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.