Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].

Next section

XXV.

Illyr. Velle rjeci, a niscta tvora.

Multum verborum, operis nihil.

Promissor verbosus.


Se velle navim construere onerariam
Passim Lupercus praedicabat, divitem
Sese evasurum transferendis mercibus
Jactans; at, alios consulendo, plurimum
Consumpsit ante temporis, queis scilicet
Ligna in nemoribus aptiora caederet,
In fabricando cujus usurus foret
Opera potissimum artificis, ad asserum
Conjunctionem quanta ferri copia
Sufficeret, unde pix, rudentes, velaque
Essent paranda; denique priusquam est opus
Incoeptum, et illud sedulo disquirere,
Quis rector esset optimus, qui navitae
Praestantiores crederentur caeteris,
Queis regio quaevis mercibus dives foret.
Quae cuncta postquam resciit (dementiam
Hominis videto) nil eorum, quae intenderat,
Egit, at eodem, quo requirens talia
Lasciviebat, consenuit in otio;
Nec, quod solebat glorians promittere,
Pecuniam ille adauxit, at minuit suam.
Qui multa verbis pollicentur garruli,
Plerumque factis exhibent illi nihil.

Next section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.