Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].

Next section

XXXI.

Illyr. Kadgod po rughu prosso rodj.

Interdum per jocum milium bene provenit.

Agricola, et Milium.


In saccum agricola conjecturus triticum,
Dum passim ab illo pulverem ambulans quatit,
Vertensque ab imo quaquaversus emovet,
Inter suturas, angulosque semina,
Quae forte milii condebantur, fertili
Solo cadebant; cumque mox idoneus
Venisset imber, jam fibris haerescere
Coepere misso germine: hisce rusticus
Vix animum adicere, parva dum seges fuit.
At milia culmis alta cum lactentibus
Late explicarunt puberes circum comas,
Obstupuit, oculis vix habens propriis fidem.
Rogat ergo natos, conjugemque, sparsane
Fuerint ab ipsis certo semina in loco?
Illi negarunt: sedulo rem expendere
Tum coepit ipse, plura perplexus loquens:
An sevit illa forte quis amicus joco?
An turbo ab aliqua semen area huc tulit?
An ... sed quid ultra somnio? Hoc saccus mea
Fuit hocce dextra (rite nunc memini) in loco
Excussus, unde decidente semine
Enata messis: id relatu at pulchrius,
Duos quod aluit hac segete menses domum.
Quandoque rerum talis ordo vertitur,
Ut quis nec opinus aliquid obtineat boni.

Next section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.