Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].

Next section

XXXVII.

Illyr. Cemuje babbi ſaerzalo?

Quid anui cum speculo?

Anus, et Speculum.


Quaedam, virentis cui juventae gratia,
Formaeque splendor pristinus defluxerat,
In speculo ut oris effigiem adspexit sui
Longe illi absimilem, quam solebat junior
Videre, vitri suspicans in extima
Haerere facie quid caduci pulveris,
Pulchre expolivit, ut quod optat redderet.
Detersum at iterum consulens, imaginem
Sibi reddi eandem sensit, albicantibus
Sparsum capillis sinciput, tum pallidas
Utrinque malas, atque rugis asperas.
Cum se haud putaret illa formae ejusmodi,
Qua se videbat exhiberi, irascier
Incoepit speculo, mentiensque dicere;
Injuriaeque dum minatur addere
Damnum, puella per foramen intuens
Speculi immerentis sic tacita doluit vicem:
Genius profecto te malignus foeminae
Objecit isti, stulta quae vitio tibi
Vertit, senecta quod unice peccat sua.
Cultum juvenibus convenire corporis
Fabella docuit; at senes exquirere
Debere solida queis nitet animus bona,
Veramque in illis collocare gloriam.

Next section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.