Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
XL.
Honesta vestis non contegit infamiam. Musca, et Apis. Stat Musca quaedam, quam viridis ornat color Contemperatus aureo, pulcherrima Videri, at aliis et figura, et moribus Cognata muscis; propriumque huic insuper Id est, ut olido, quo nutritur, a fimo Nunquam recedat. Haec volantem cominus, Florumque capita delibantem Apiculam Ut vidit atro concolorem pulveri, Tune, inquit, habitu corporis sic lurido Audes venustis insidere floribus? Id me deceret aequius, cui divitis Smaragdi ab omni parte se adjungit nitor. Exasperata sic superbis vocibus Apis, dabo, inquit, non venustam corporis Mihi adeo formam, nec colores vividos; Flores at illus nil curant, et surgere Hinc mellis etiam me liquidi partem sinunt, Quod in beata congero alvearia. At tu, quae nitidis exornata vestibus Contemnis alios, ne putato contegi Tuam sub illis posse turpitudinem; Nam qualem accedas ad dapem, ipse odor docet. Quibus indecora dignitas adjungitur, Fabella in illos maxime haec quadrat viros.
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.