Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].

Next section

V.

Illyr. Medvjedje reko: roditchje kruscke.

Ursus dixit: pyra provenient.

Ursus, et Vulpes.


Per parva Vulpes cum videret hispidum
Ursum vagari, atque otioso lumine
Pyros tueri, vix adhuc cum primulis
Sese induisset arbor illa floribus,
Sic inquiebat tacita: quid malus hic latro
Hoc moliatur in loco, haud intelligo;
At velle ab istis aliquid arboribus puto:
Ultraque pergens per viam ut venit prope,
Salvere jussit, callideque interrogat.
Dic urse, quaeso (namque, ni fallor, modo
Praesagientis aliquid est vultus tibi)
Tenuem pyrorum copiam hocne praevides
Anno futuram, an uberem? Hic uberrimam
Fore pollicetur; cumque Vulpes quaereret
Causam, futuros scire qua eventus sibi
Fas esset, unam hanc mente pol! dignam sua,
Sibi ille fructus quod placeret, attulit.
O quot carenti mente sunt urso pares,
Dum quae peroptant, haec futura existimant!

Next section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.