Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1795], Epistolae scriptae an. 1795. et 1796, versio electronica (), 1960 versus, verborum 13466, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epistula] [word count] [zamagnabepist].
Previous section

Next section

AD MICHAELEM A. F. SORGIUM PATR. RHAC.
Non tu inter lusus Epidauri atque otia, Sorgi,
Dum portum, et veteres ductus miraris aquarum,
Laeta diu viguit quibus ista Colonia quondam,
Omnino Aonidas liquisti. Saepe Latinos,
Saepe etiam Grajos vates teris, atque Maronem
Moeonidae componis; Horati et nobile carmen
Alitis ad numeros Thebani expendere gaudes,
Non semper quamvis in eodem tramite currant
Certantes. Summum nimirum ille aera tranans
Evolat ex oculis spectantum; ast alter apis ceu
Saepe humilis tendit, thyma nec contemnit odora.
Magnus uterque tamen; quos frustra lenta imitari
Turba poetarum, fallor ni luscus, anhelat.
Verum haec tu melius quae sit, nunc accipe, causa
Interpellandi. Romae suffectus amici
Cunichii in sedem, non natus Apolline laevo,
Sed cultus, doctusque satis Petruccius huc mi
Carmina Callimachi, quae non sine transtulit arte
In Latium sermonem, ut ego legeremque et amicis
Monstrarem, credo, misit. Legi, atque probavi
Admirans versus tornatos, et bene comptos,
Ac tales iterum resonae, quos reddere nolis
Incudi. Fallit veterem nova gratia formam,
Et Cyraeneus Latii potis incola vates
Jam dici, ni tu dissentis. Quare age aprica
Per loca ubi fessum spatiandi exceperit hora
Intrarisque cubile, ad amicae lumina taedae
Perlege contractus; tum si quid, scribito, pravi
Invenies, moneam ut juvenem cupidumque moneri,
Atque doceri etiam. Neque enim sibi plaudit amicus,
Scriptorum ut vulgus, nec inani laude superbit;
Judicium sed quaerit eorum, quos scit adunco
Rimari naso, quid distent aera lupinis.
Haec eadem, ut nosti, tentarunt carmina multi
Gallorumque, Italumque, sed horum cura labori
Nec par respondit, nec idem deterruit ausum.
Et merito: hexametris cunctos superasse videtur
Grandibus: ast elegos prudens vitavit, et extant
Quicumque, intactos liquit. Fulgentior auro
Ardet inextincta quippe et coma regia luce,
Uvidulam a dominae fletu, quam Chloridos ales
Sustulit in coelum, decus immortale Catulli.
Altera et, haud pariter tentata elegia, recepta est
In libri partem, Charitum flos, dignaque certe
Et minio, et cedro; qualem jam carus utrique
Nostrum Cunichius vertit, numerisque Latinis
Inseruit, magnam cum magna Pallada pompa
Inachidas sacro referens in fonte lavantes.
Nempe vafer socia contentus laude videri
Maluit; interpres quam stulte ferre secundas
Aemulus incassum, ranae turgentis acerbo
Territus exemplo. Quid enim, vel mollius esse
Vel mage concinnum possit? Parnasside sculpta est,
Ut nuper retulit per noctem visus Apollo,
Scilicet in lauro lex haec; ne tangito quisquam,
Quem cupidum titillat honos, et gloria famae,
Prisca Pelasgorum sacrata volumina vatum,
Quae semel aggressus Romano pangere cantu est
Cunichius; vanis irrisus concidet ausis.
Sed quid ago? Nostri nondum est obducta cicatrix
Vulneris heu! Nondum flendi satiata cupido
Funere tam cari capitis, quocum omnia nobis
Gaudia rapta, omnes una periere lepores.
Nil proprium usque adeo, nil est durabile! Quare
Si sapimus, quodcumque aevi hoc sic degere par est,
Semper ut hinc debere putemus abire, nec ullum
Esse decus tantum, quod nos immitibus Orci
Eripiat vinclis. Subeunda est omnibus una
Atque eadem sors extrema, et linquenda voluptas,
Quam studiis avidi conquirimus inter et artes
Pieridum, et Sophiae. Non lubricus urgeat error,
Non alius gliscat vesano in pectore motus;
Fors etiam finis, fors est optanda laborum
Meta homini. Interea felix tu vive, valensque
Quidquid erit, perferto interritus: utere mensa,
Utere convictu facili, discinctus, et oti
Deliciis justi, lectos dum publica patres
In sanctum revocet cura intermissa Senatum
Frigoribus coeptis, atque adventante Decembri.
Quod si etiam voces patiare monentis Ofelli,
Hoc super addam unum; fuge saevae pocula Circes
Nescio quo dulci spumantia nectare primum,
Mox latice absynthi tristi mage tristia; cantus
Et fuge Sirenum; multas quas littora circum
Ista habitare ferunt. Diro semel ictus ab hydro
Et virides metuit medio sub sole lacertos.
Previous section

Next section


Zamanja, Bernard (1735-1820) [1795], Epistolae scriptae an. 1795. et 1796, versio electronica (), 1960 versus, verborum 13466, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epistula] [word count] [zamagnabepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.