Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].
Previous section

Next section

De Juncheta illyrice Scjumet. IV.
Junchetae vallis peramaena hinc fontibus Umblae
Adjacet, inde Breno contermina desinit: alti
Disjungunt viridi ridentes gramine colles,
Quos niveae tondent pecudes, hirtaeque capellae.
Temperies jucunda loco, passimque perennes
Labuntur lymphae: tamen omnibus una (thymosus
Indidit huic nomen, quo prosilit algida, collis) [ERROR: no link :]I) Illyrice haec aqua vocatur od vrjesne glavize, quod colliculum thymo abundantem sonat a vrjes, thymum.I)
Cum longe leviorque aliis ac purior, hinc est
Utilis haud minus aegrotis, quam commoda sanis:
Urbs amat, agrestesque etiam non illius undae
Nescivere decus portantes mane puellae,
Nec vacuus mercede labor. Prope germinat omnis
Vite locus, pomisque arbos, cerasisque rubescit
Grandibus, egregiique saporis sunt quoque mora
Sanguinea: et cucumis seritur felicius illic,
Diversumque olus, et radicum non genus unum.
Quid memorem, medicas quot aprici tempore veris
Hinc herbas, stirpesque puellae pharmacopolis,
Pallentesque ferant violas, floresque rosarum,
Totque alios, ars quae illa suos deposcit in usus?
Huc ego Bergati superans latera ardua montis
Parvulus accessi primùm, mox lenior illuc
Me via, ab Umblaeis quae fontibus incipit, aevo
Majorem adduxit: mihi tunc quae condita luxu
Absque ullo visa ampla domus, quam mille cupressus
Funereae (cerebrosus homo sic jussit) ab omni
Parte coronabant: sparsae hinc, atque inde renident
Villulae, ubi aestivos viridante sub arbore soles
Devitant vacuo curarum pectore cives.
Lacromae hanc Monachis vallem, qui numinis iram
Placarent precibus laesi sibi caede cruenta
Bodinus dono (fuit ut mos illius aevi
Credentis facile sic crimina magna piari)
Rex dederat: tenuere illi per saecula septem
Juxta urbem in parvo, sed commoda multa ferente
[ERROR: no link :] Vide annotationem num. 2. ad Zaptat. Degentes scopulo, cui vinea, sylva, lacusque,
Visque olearum ingens, hortique, et pascua laeta
Adjiciunt pretium; solitique accedere ab ipsa
Saepius urbe illuc animi ob solatia cives.
[ERROR: no link :] Hoc factum an. 1800. praevia facultate a Summo Pontifice obtenta. At nunc mutatis rebus bona vendita, et oras
Traducti Monachi in latias. Huic gloria pago
Magna venit, quod ducta suis a fontibus ingens
Dulcis aquae nostram se copia fundit in urbem,
Dorsum immane jugi perlongo tramite cingens.
Leni illa illabens decursu laeta suburbj[ERROR: no link :] A parte Occidentis, quod Pile dicitur. Aliud suburbium est a parte Orientis Plocce vocatum, quod licet domibus minus numerosum, tamen et amoenior prospectus, et deambulatio illac jucundior.
Centum ante humectat viridaria, dividiturque
In varios fontes, multae et se commodat arti.
Hujus aquae cursum si primo a fonte sequaris[ERROR: no link :] Hoc est a loco dicto Knesciza, unde hic fons oritur.
Seu pedibus, seu vectus equo, per millia passûm
Plura ibis plano spatiatus tramite semper.
At quinam tibi continuò terraeque, marisque
Se novus ante oculos offert prospectus eunti!
Sub pedibus manet Umbla tibi, circumque jacentes
Tot pagi, pulcroque domus in littore structae,
Sylvaque coniferis frondens antique cupressis,[ERROR: no link :] Haec ad PP. Franciscanos spectat, qui juxta et Ecclesiam sub invocatione Visitationis B. M. Virg. et Conventum satis elegantem habent in ipso maris littore situm.
Virginis et divae templum, et domus adsita templo,
Omnia quae in vitrea geminantur pulcrius unda.
Ut verò ulterius pergenti haec scena recessit,
Illico se scopulus Daxae obicit, atque Elaphites
Tergeminae, Stagnique sinus, spectacula in horam
Duratura brevem; nam quà pars ultima collis
Desinit, obliquansque viam deflectis in Ortum,
[ERROR: no link :] Hic vulgo dicitur Porto di S. Croce, ubi Domum, et Ecclesiam Sanctissimae Cruci dictatam Dominicana habet familia. Se portus Gravosae aperit satis amplus, et undas
Nobilis Adriacas inter, quo plurima semper
Stat puppis, semperque novas ubi construit audax
Navita. Cyclopum hî duris incudibus usque
Anchora multa gemit, liquefactaque fumat in auras
Pix unctura rates, illic ramalia magna
Stridentes serrae resecant: e robore curvo
Intexunt alii costas, clavosque trabales
Figunt: ingentes hîc edolat ascia malos,
Quosque alibi intorquent, huc longos cymba rudentes
Continuò adducit. Sed jam praecincta corollis,
Et variis sacro precibus lustrata ministro
(His primùm capitur felix a ritibus omen)
En laetos inter strepitus ratis ardua prono
Littore divulsa in pelagi volat ocyor undas,
Sponsa velut dulci properans se jungere sponso:
Affusi plaudunt cives, et fausta precantur,
Dum plenas Baccho ampullas fabricator in auras
Projicit, absque mero aggreditur nil Dalmata magnum.
Quid referam, ut dextra, laevaque a parte per omnem
Circuitum attollant se se pulcherrima tecta,
Hortique, et cicures vivaria alentia pisces,
Totque domus unà artificum ad declivia structae[ERROR: no link :] Hic locus vocatur lo schero, quia toto hoc tractu naves construuntur.
Littora? Ibi surgunt augustae erecta sub auras
Templa Cruci, coetus Gusmani hortosque, domumque
Possidet: hinc ultra in solem se rura cadentem
Lapadia extendunt oleis foecundaque Baccho.
Condendae hic fuerat locus urbi, quae sibi septem
Romuleae similis muro circumdare colles,
Et gemino poterat fieri ditissima portu;[ERROR: no link :] Altero videlicet S. Crucis jam dicto, altero verò a parte Occidentis, qui S.Martini dicitur.
Tanto inimica bono at vis obstitit aspera fati.
Verùm ubi et hic oculis sinus evanescere coepit,
Ecce nova extemplo species succedit, in austros
Lumina nam vertens non magna,at pinguia cultu
Rura vides, sectumque in multas Nerea partes,
Tres modo, plus alià, res perjucunda tuenti,
Dignaque Apellaea docta ut manus exprimat arte.
Sic montis dorsum usque legens, atque inter amoenos
Perpetuò gradiens hortos, ac tecta domorum
Plurima, quà facili se se demittere clivo
Sergius incumbens coepit, sensim urbis ad usque
Moenia deveheris, praecinctasque aggere fossas.
Hîc volvente rota Cererem non una terebat
Ante mola: hoc ignavia bono spoliavit avorum
Urbem aetas: at cum incipiet mage divite vena
Defluxisse latex (in quod nunc publica cura[ERROR: no link :](10) Hoc ipso anno 1803. quo haec scribimus creati a Senatu Rhacusano Provisores extra ordinem tres, qui illud opus perquam sedulo curent, quod paucis abhinc mensibus feliciter inchoatum.
Incumbit, jamque instat opus, ferventque periti
Artifices) magno haec poterunt cum foenore reddi,
Nec Canis aestivi rabiem trepidabimus ultra,
Idque etiam, Juncheta, tuae debebimus undae.
Me gemini hîc cogunt carmen producere Pagi:
Montis in abrupti, nostras qui desuper arces
Arduus aspectat, dorso editiore pruinis
Objecti hibernis surgunt: Bosanca minori
Nomen, fertque genus Bacchi stomacho utile, qualem
Collibus urbs Thuscis Florae pulcherrima mittit.
Nomen habet Bergati alius (commune quod ipsi [ERROR: no link :](11) Qui et Sergius dicitur a Sacello in hujus D. honorem in summitate constructo. II)
Monti etiam) quò multa boum devota macello
Corpora saepe solent compellier. Haec loca multus
Septembri utiliter venator mense frequentat,
Atque aliqui gaudent stabilem tum ponere sedem,
Praeda ut contingat sibi ditior. Ambo ferocis,
Intrepidaeque animo servant fortissima pubis
Pectora: finitimus metuit Thrax ipse valentes
Exiguo magnae numero se opponere turbae.
Hinc gentis quia nota fides, invictaque virtus,
Utitur haud frustra Princeps, cum aut justa coloni
Frena pati renuunt, gravior vel sicubi motus
Fervet, quem solitae nequeant compescere vires:
Felices, tali qui milite regna tuentur!
Hîc natale solum mihi dulce, urbs alma Rhacusae
Ipsa foret dicenda, sed aptius ultima de se
Ipsa loquens, prima quae gesta ab origine nobis,
Atque vices varias referet, casusque suorum.
Previous section

Next section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.