Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].
Previous section

Next section

De Umbla, quae antiquis Arion. V.
Saepe tuos fuit, Umbla, mihi fas visere fontes,
Et modo ad hanc partem, modo curvi ad littoris illam
Lintre vehi, brevis ad spatium dum recreor horae.
Sape moram et traxi sextili mense, diebus
Cum petit Erigonen sol arduus, uvaque poscit
Jam matura premi: mores nunc ipse, locumque
Ad vivum expressa, meus ut mos, pingo tabella.
Haud paucis haec ora maris,ni fluminis actam
Dicere malueris, habitatur utrinque colonis.
Horrida pars dextra, atque lapis tenet omnia nudus:
Hinc sterilis multo natura domanda labore
Principiò his fuerat, qui adjunctos aedibus hortos
Pomiferos fecere sibi, atque umbracula ab aestu,
Vitibus in morem curvatis desuper arcus.
Laeva habet apricos, cerni non aspera, tractus,
Fertiliterque viret media usque ad dorsa supini,
Sidera qui lambit procero vertice, montis.
Faucibus a primis, geminaeque in margine ripae
Multa voluptatis causa posuere beati
Tecta Patres; sed Sorgiadum pulcherrima longe
Stat domus: huc ducunt ipso super aequore structae
Multa arte ingentes solido de marmore scalae
Pluribus ornatae signis; hinc itur in ampla
Atria, pictura paries animatur utrinque
Multiplici: domus ipsa ingens, et balnea praebet
Loturis: nemora accedunt, gelidique recessus,
Antraque, et halantes horti, longique canales
Terram inter recto ducti ordine, coniferaeque
Hinc atque inde virent cyparissi. Scilicet illinc
Usque ad Arionios fontes (hoc nomine dicta
Antiquis haec unda fuit) non longus eunti
Tractus, ubi incipiunt ipsi dulcescere fluctus:
Quidquid ibi aequorei capitur gregis et mage gustu
Praestat, idemque genus jucundi Pinguis honore
Vincit, in alterius crevit quod gurgitis unda.
Rupe sub aeria rapidus fluere incipit amnis
Ingenti excurrens alveo, facileque vel ipsas
Danubii victurus aquas, ni tanta voluptas
Sit pelagi: hic multo protrudit Nerea tractu
Extra ipsas fauces, cursus ubi sentit aquarum,
Seu petat occasum, seu cymba feratur in ortum.
Hoc super amne rotas immanes unda revolvens
Sustinet: hîc degunt, queis frangitur orbe molari
Nocte dieque immensa Ceres; cumque ignea fontes
Tempestas alibi magnis fervoribus hausit,
Hîc senior glauca velatus arundine frontem
Pleno urnam ingentem de flumine fundit Arion.
Nempe ita Naïasin placitum, Trebinidis amnem[ERROR: no link :] Joannes Lucius de Regno Dalmat. et Croat. Lib. 4. Cap. 4. de hoc flumine, quod Zachlumum vocat, haec habet. Per vallem Popovo dictam circumquaque altis montibus cinctam fluens, nullibique exitum habens a terra absorptum per occultos meatus in mare prorumpens flumen Omblam, antiquis Arionem efficit.
Quae rapidum, et vasto absorptum telluris hiatu
Antra per, et caecos huc deduxere meatus.
Haud secus Elea properans Alphaeus ab urbe
Sub mare flectit iter Siculas delapsus ad oras,
Inque Arethusaeum mutat sua nomina fontem.
Nil hoc frigidius latice est, crateraque plenum
Haud interrupto facile siccaveris haustu:
Talis et in mediis ille aestibus: adde, quod aura
Hîc quoque frigidior per noctem spirat: amictus
Ne tibi tum levior cave sit, si picta per amnem
Te placidum vel cymba vehit, littusve sedentem
Detinet, incautos morbi plerumque sequuntur.
Nec verò in culpa locus est, nam praebita ab ipsis
Causa malo, algescant, et tristia pharmaca potent.
Rus licet hoc aliis nostrae vicinius urbi,
Multusque appellat conducto huc remige civis,
Nec non illi etiam veniant, urbemque frequentent,
Agrestes nimium tamen, ingeniique retusa
Sunt acie, hisque solent veterum permulta parentum
Vel nunc obicier dicta insulsissima, quorum
Id celebre (effigies cum Christi in caerula lapsa est)
„Si soboles hic vera Dei, ne educite, solus
„Vi propria ex imo summas referetur in undas.
At dum urbis pudet esse jocum se a tempore longo,
Jam tandem sapere incipiunt, factique sagaces.
Hi pretium posuere gulae, nam vendere piscem
Mos illis, quantum suadet malus ardor edendi,
Non quanti res ipsa valet: nos causa malorum,
Qui in cute solliciti curanda plus sumus aequo.
Quid juvat indici pretium, quo debeat unum-
quodque genus vendi piscis? Quid figere ferream
Parietibus lancem, quae ponderet? heu nihil horum
Si stabile in longum potuit servarier aevum.
Ipsi ipsi leges infregimus, ingluviemque
Nostram illi proprio didicere apponere lucro.
Unica piscatus tenet omnes cura: trahuntur
Lina hîc, contra illic mittuntur, et humida Soli
Exponunt siccanda alibi; lacerata videbis
Hîc ipsis refici a pueris, nova texier illic,
Textaque subereo quà cortice, quàque oneroso
Naviter armari plumbo: sic largior illis
Fons lucri, a tenui possent quam quaerere gleba.
Quamquam ad nos multis aestivo rebus onustae
Femellae hinc veniant quoque tempore; copia lactis,
Ovaque, et omnigeni fructus, et brassica fertur.
Haec ubi distraxere, peculî summula filo,
Tela, aut lemniscis mutatur, et urbe relicta
Lintrem adeunt, remisque ipsae freta caerula verrunt
Praepetibus, sedet ignavus dum puppe maritus.
Rus licet hoc sanis urbem nutricibus auget,
Non tamen utilitas magna hinc, quia agreste puellis
Saepe etiam ingenium infundi cum lacte videmus.
Nam non continuò nutrix illa optima, cui sit
Copia lactis, et oris gratia: laudo benignam
Plus ego naturam, mores, animumque sagacem,
Harum impune avidis presset puer ubera labris.
Ante Sebasteno lucem quae sacra Patrono[ERROR: no link :] Die Purificationis B. M. Virginis.
Civibus hic jucunda adeo spectacula pagus
Praebet, ut Heraclitus rideret talia, quamvis
In vita risisse negent. Praecedere cernis
Signiferum, quem signa decent, ut ephippia asellum:
Hunc centum fortasse homines (totidemque seorsim[ERROR: no link :] E Bergato, et Bosanca, de quibus supra.
Vicinis urbi e pagis, quos signifer alter
Primo illi assimilis ducit) nullo ordine, nulla
Militiae, quamvis res ludicra, lege sequuntur,
Queis vix in triplici mirum semel ignea gyro
Si tormenta crepent, turpem spectante Senatu
Gentis avaritiem, atque ipso ridente popello.
Tum juvat horum aliquos vinosam intrare tabernam,
Dum fora circumeunt alii, multisque Lyaei
Impleri cyathis,mox se se reddere gressu
Nutanti ad socios, teque Evohe dicere cantu.
* Haud ita nunc, nam multi altum ut coepere per aequor
Longinquas tentare vias, fortunaque crevit,
Lecta manus juvenum, vestesque induta colore
Uno, eodemque omnis volat haec ad festa, tonansque
Ignivomae strepitu balistae haud pulveris ullum
Luce modum hac pyrii scit, laetitiaeque tenere.
Previous section

Next section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.