Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
ELEGIA VII. EPITHALAMIUM COCHETTAE ET TAPHINI CATELLORUM SUAVISSIMORUM
Exspectatus adest primo jam vesper ab ortu: Eja, agite, et lecti surgite jam juvenes. Nec mora: tu quoque surge decens chorus innuptarum, Et noctem accensis vincite luminibus, Hymen adest, Hymenaeus: adest et pronuba Juno, Vectaque Diva suis Cypria passeribus. Nam mea cum laetis nubit Cochetta Taphino Auspiciis, parvo parva catella cani. Et jam virgineum lingens nova nupta cubile Prodit materno flebilis e gremio. Namque licet sponsum cupidis exquirat ocellis, Non matris tamen est immemor ipsa suae. Atque illam Charites, tenerorum atque ales amorum Pone subit turba, et tela facesque quatit. Subrigit intorta oh qualis se turbine cauda! ut Constat honos longis pendulus auriculis! Ut candore nives, ut vincunt lilia villi! Mollitie ut quidquid mollius est, superant! Vellera velleribus quid conferat aurea Colchis,
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.