Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Mažuranić, Ivan [1957], Mors Smail-Agae Čengić (, Split), Verborum 6318, versus 916, Ed. Baković, Ivan [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [mazuranicbakovicmors].

Next section

DOMINATIO TURCICA
In proprio castro Stolac, quod in Hercegovina
Stat, Smail-aga vocat servos: “Accedite, servi,
Montanosque foras educate, quos ego cepi
Et vinxi vinclis ad Morača, flumen amoenum,
Durakumque senem: mendicus me iste monebat, 5
Ut dimitterem eos. Quoniam sunt, dixit, acerbi
Christiadae: certe cervices Christiadarum
A cervice mea sunt ulturi: esurientem
Montanum murem veluti lupus horreat acer.”
Ad sua veloces properarunt munera servi. 10
Captivos manicis et dura compede vinctos
Eduxere: potens illos cum viderat Aga,
Ille boves cumulat saturatos carnificesque,
Atroces lynces; post his dat Turcica dona:
Cuique adolescenti vel palum donat acutum, 15
Vel funem durum praebet, gladiumve coruscum
Decernit cuidam. “Nunc ite ad distribuenda
Munera, Christiadae, quae vobis, Montibus atque
Saxosis vestris ego iustus Turca paravi,
Nam sicut nunc vos, ita Montes protinus omnes.” 20
Haec dixit Turca, ast occumbere pro cruce Christi
Difficile non est, qui pro illa dimicat ultro.
Multoties et tunc palus crepitavit acutus,
Multoties et tunc vibravit sibila mucro,
Multoties et tunc titubavit lignea furca, 25
Sed non mutivit Nigro de Monte iuventus,
Nec tunc mutivit, nec dentem dente repressit;

-- 6 --


Per campum fluvius decurrit sanguinis atri:
Nec tunc mutivit, nec dentem dente repressit;
Plurima per campum passim sunt corpora strata: 30
Nec tunc mutivit, nec dentem dente repressit;
Verum quisque Deum supremum in vota vocavit,
Vel Iesu nomen venerandum ac absque dolore
Liquerunt solem fortes occumbere sueti.
Per campum fluvius fluit atro sanguine tinctus; 35
Turca decussatis manibus sua lumina pascit.
Iunior in tilia cernit tormenta libenter,
At senior iam nunc eadem tormenta paranda
His a Christiadis in se ex formidine sentit.
Aga furore ardens haec cernit torviter, ille 40
Dum leo mirari fortis deberet inertem
Montanum murem. Fortis te non potes ipsum
A forte ulcisci, donec non horreat iste.
Turca tot heroes occidit totque peremit,
Ast ardescentes iras non fudit in illos, 45
Cum cuncti coram cecidissent absque timore.
Semper eum timeas, qui suevit obire serenus!
Aga videns talem virtutem sensit in imo
Corde gelu vehemens, animam velut eius amaram
Scalpelli gelidi gelidum tetigisset acumen. 50
Forsitan heroes, violens quibus abstulit auras
Incassum, dolet? Haud miseretur Christiadarum
Turca ferus. Forsan nunc de cervice pavescit?
Haec potis Aga sibi negat ipsi. Forsitan illum
Non cernis: quaenam peragit fortissimus heros 55
Ad frenandam hiemem, de puncto quae rotat illo
Exiguo gelidas undas per corporis artus!

-- 7 --


Cerne caput, quod ad astra elate tollitur, audax;
Cerne serenatam frontem, necnon sub eadem
Resplendens lumen; stantem quoque cerne staturam 60
Robustam gnaramque vigoris: dic mihi posthac,
Estne illic signum quodquod minimumque timoris?
Ac audi posthaec, heros nunc quomodo fatur,
Quomodo voce gravi trepidantes increpat ille:
“Heu! Durak, annose senex, heu! muribus istis 65
Montanis stratis quonam tu tendere mavis?
Forsitan ad Montes? Montani in Montibus adsunt;
Ad campos fors? in campos de Montibus illi
Desilient; forsan vives, caput ut tibi collo
Tollatur? Tantum ad nubes tibi tendere restat. 70
Revera mures rodunt, sed corpore terram
Detorquent: aquila ad caelum sese unica tollit.
Ad furcam! laqueoque senem suspendite duro,
Ut sapiat, quam illi timor afferat utilitatem.
Et si Turca quis hic existat, qui quoque viles 75
Christiadas timeat, tollam sub nubila caeli
Illum, ut ibi nigris corvis stet praeda cruenta.”
Omnis in ore deest servis sonus, unguibus istam
Arripiunt praedam. “Veniam” rogat et gemit aevo
Languidus, illius quoque natus Novica clamat 80
Et lacrimat “Veniam! veniam!” conamine vano.
Aga stat, immanis fera, firma columna silexque
Durus: et ipso auram reddente manumque movente
Occubuit ferme Durak crudelibus umbris.
“Medet”...+ Vox Turcica: auxiliare. Carnifices collum iam fune ligarunt. 85
Fata senex subiit, tenuere silentia cuncti.

-- 8 --

Next section


Mažuranić, Ivan [1957], Mors Smail-Agae Čengić (, Split), Verborum 6318, versus 916, Ed. Baković, Ivan [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [mazuranicbakovicmors].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.