Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Mažuranić, Ivan [1957], Mors Smail-Agae Čengić (, Split), Verborum 6318, versus 916, Ed. Baković, Ivan [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [mazuranicbakovicmors].
VIATOR NOCTUABUNDUS
Sol absconditus est et pernox luna resurgit. Ille quis est, qui per montis iuga dura vagatur Ad Montemque Nigrum gressum facit usque latenter? Se fert nocte, diu permittit membra quieti; 90 Hic heros olim, sed nunc non amplius heros, Sed calamus tenuis, qui flamine quoque movetur. Si iuxta callem serpentem serpere, sive Cespite sub viridi leporem audit scalpere terram, Tum miser ille, fero serpente ferocior ante, 95 Hic trepidare fere plus quam lepus ipse videtur. Et motum putat esse lupum, vel deteriorem Isthoc ultorem Montanum, ideoque pavescit, Ne caecae morti succumbat, cuncta priusquam Obtineat, quae nunc eius praecordia vexant. 100 Atque suum rutilum magni caput aestimat ille, Ex auro non est et non circumdatur auro: Conspicuum est illum non velle occumbere mortem, Esse tamen quaedam, quae illum procedere cogant. Estne vagans ultor, vel Turcicus explorator 105 Explorans mandrasque boum pecudesque pilosas? Ille nec est ultor, nec Turcicus explorator, Stipator verum Smail-agae est, Novica fidus: Turca ferus, Montis Nigri metus ac timor instans, Et notus senibus puerisque; nequitur ab ipsis 110 Transferri nymphis et eo minus a pede firmo Ipsius Nigrum per Montem luce diurna. Ignivomam ballistam armo suspenderat ille, In cinctu magnus culter binaeque pusillae Ignivomae frendent ballistae saeva minantes, 115
Mažuranić, Ivan [1957], Mors Smail-Agae Čengić (, Split), Verborum 6318, versus 916, Ed. Baković, Ivan [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [mazuranicbakovicmors]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.