Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Contra uero illi, qui uirtutem colunt eiusque praesidio freti sunt,
nullis omnino opibus adduci queunt ut non solum rem piaculo, sed ne laxissima
quidem paenitudine dignam committant. [1]
Vt M. Curius et C. Fabricius apud Romanos optime declararunt, quorum
alter a Samnitibus, alter a rege Pyrrho multa argenti aurique pondera missa non
attigit [2]. Etenim tolle cupiditatem et flagitia uniuersa sustuleris;
tolle auaritiam et non erit amplius ob quod peterent homines, aut furta
latrociniaque exerceant, nec [3] cur fidem uiolent,
socium decipiant aut interimant. Sane Xenocrates philosophus
quinquaginta auri talenta missa ab Alexandro repudiauit, tametsi ad nullum scelus
illis sollicitaretur. [4]
Sed Crates Thebanus proprias diuitias collectas in pelagus proiecit,
"Abite" dicens "in profundum malae cupiditates; ego uos mergam, ne mergar a
uobis." Multi quoque philosophi proprias facultates abiecerunt, ut
Democritus et Diogenes, qui se praedicabat Persarum rege ditiorem, quod ipse
uidelicet paucorum indigeret. Et Stilbon rapta patria, amissis
liberis, uxore, facultatibus omnibus, cum ex incendio publico solus exiret,
interroganti Demetrio numquid bona omnia perdidisset, "Minime," inquit, "omnia
enim mea bona mecum porto." Et clariora quidem omnibusque regiis
opibus pretiosiora. Vnde [5] iure illi dicere
poterat quod Solon cuidam diuiti retulit, a quo dum esset rogatus an thesauros
haberet, respondit: "Ambo thesauros habemus, uerum inter meum et tuum hoc interest
quia nullus de meo quicquam me inuito contingere potest, et si aliis distribuo,
diminutionem non patitur; tuus autem amissionis quotidie patet discrimini, et si
alteri uel modice tribuis, semper deperit." Huius expectatio ab se
erat et hic ab se pendebat, non ab extrinseco.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|