Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Interea tamen temporis, quo maturationem ulceris expectas, mulcendum est oleo, unguento, aliisque medelis aut potionibus, quae ad celeriorem maturationem conducere solent, hoc est condolendo uel compatiendo, iuuando, minuendo, et aliis rebus fouendo, de quibus postea dicturi sumus; quae ubi singula adhibueris, et iam uulnus tractabile reddideris, tum demum illud tollere laborabis [1]. Ista prudentia Seneca, in consolando Lucilio scilicet, accommodatissime usus est, quem cum accepisset uehementius morte Flacci amici sui commotum, principio eum dolere non prohibuit, ceterum ut id modestius faceret, diligenter admonuit: "Moleste" inquit "fers discessisse Flaccum amicum tuum; plus tamen aequo dolere te nolo. Illud ut non doleas uix audebo exigere a te; et esse melius scio. Sed cui iam ista firmitas contingeret, nisi iam multum supra fortunam elato? Illum quoque ista res uellicabit. Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas si non minime decurrerint, si ipsi illas repressimus. Nec sicci sint oculi amisso amico nec fluant: lacrimandum est, non plorandum." [2] Sed postquam aliis plurimis medicaminibus fomentisque egregiis, quae in illa epistula adhibuit, uisus est sibi dolorem eius potuisse temperare, quam docte hanc indulgentiam comprimere et angorem omnem conatus sit auferre, uideamus: "Cogitemus ergo", inquit, "Lucilii carissime cito nos eo peruenturos quo illum peruenisse maeremus; et fortasse, si uera sapientum fama est, recipit nos locus aliquis et, quem putamus periisse, praemissus est." [1] Ecce quo modo aegritudinem paenitus tollere uoluit docendo cum Flacco
nihil mali actum nec ei quicquam accidisse, propter quod ingemiscendum sit, sed
discessum eius, qui ad meliora transiuit, plus gaudii quam molestiae habere.
Iuxta hanc eandem rationem, si quis diligentius intuebitur, et Boethii
processit consolatio [1] et
aliorum complurium doctissimorum uirorum. Ipsa eos natura et Nos tamen postquam, quae [1] de tempore et modo aggrediendae curationis admonenda erant, praemisimus, iuxta institutum ordinem a radicali aegritudinis medicina dicere incipiemus.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.