Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

Next section

III 27 Quomodo ex collatione boni mali opinio minuitur

Nunc uidere superest quomodo ex collatione boni minuitur mali opinio, aut quo pacto iacturam, quam accepimus, si ad bona conferamus, attenuare ualebimus. Sed hoc non alio pacto commode fieri poterit nisi si bona, quae supersunt, multo uberiora praestantioraque esse explicabimus, adeo ut non debeat minorum iactura tantopere commoueri. Hoc facere uoluit ille poeta qui ait:

Sed nec

tam tenuis tibi census contigit, ut mediocris

iacturae te mergat onus [1]

et illa ueneranda mulier apud Boethium:

"si, quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas, id tibi diuinitus illaesum adhuc inuiolatumque seruatur, poterisne meliora queque retinens de infortunio iure causari? Atqui uiget incolumis illud pretiosissimum humani generis decus Simacus socer et, quod uitae pretio non segnis emeres, uir totus ex sapientia uirtutibusque factus, suarum securus, tuis ingemiscit iniuriis. Viuit uxor ingenio modesta, pudicitiae pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breuiter includam, patri similis est. Viuit, inquam, tibique tantum huius uitae exosa spiritum seruat quoque uno felicitatem tuam minui uel ipsa concesserim: desiderio lacrimis ac dolore tabescit. Quid dicam liberos consulares, quorum iam, ut in id aetatis pueris, uel paterni uel auiti specimen elucet ingenii? Cum igitur praecipua sit mortalibus uitae cura retinendae, o te (si tua bona cognoscas) felicem cui suppetunt etiam nunc quae uita nemo dubitat esse cariora. Quare sicca iam lacrimas; nondum est ad unum omnis exosa fortuna nec tibi nimium ualida tempestas incubuit, quando tenaces haerent anchorae quae nec praesentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur." [1]

"Quam multos esse coniectas qui sese proximos caelo arbitrentur si de fortunae tuae reliquiis pars eis minima contingat? Nam is ipse locus, quem tu exilium uocas, incolentibus patria est." [1]

Et Cicero ad L. Fabium:

Tu uero qui et fortunas et liberos habeas et nos ceterosque necessitudine et beniuolentia tecum coniunctissimos quique magnam facultatem sis habiturus nobiscum et cum omnibus tuis uiuendi [1]

ac si dicat: "Tu qui haec tanta ac talia habes miserum te uel infortunatum appellare minime debes, nec tantis bonis stipatus maerere, quorum uel media pars si alteri daretur, felicem se dicere non dubitaret."

Cuius perspicuum esse potest quantum diminuitur opinio accepti detrimenti [1] huiusmodi bonorum, quae superfuerunt, collatione.

Previous section

Next section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.