Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

III 28 Secundus locus a discrimine

Huic uero loco et ille finitimus est qui ex discrimine accipitur; id est cum homo in aliquod discrimen grauissimum uenit, in quo omnium rerum naufragium imminebat, et tamen aliquid periculo subduxit. Tunc illorum iacturam leuare consueuimus ex collatione bonorum quae superfuerunt, siue illa praestantiora sint siue inferiora. Hinc ille naufragium consolatus est dicens:

Cogita non quod perdideris sed quod euaseris. Et si nudus existi, bonum est quod existi. Considera, qui omnia perdidisti, quod cum omnibus perire potuisti. [1]

– gaude igitur quod custodem illorum saluasti.

Simile attulit et illi, qui querebatur se in latrones incidisse: Noli queri quod incideris, sed gaude quod effugeris [1] et deo gratias age.

Pari quoque ratione et illos consolamur, quibus uel ex incendio uel naufragio, uel alio simili casu quippiam superfuit, dicendo: "Age gratias Deo qui tibi uel haec saltem reliqua esse uoluit." Quo in casu ideo homo solacium accipit, immo nonnumquam et se ipsum consolatur, quod dirior pernicies discriminis ac tempestas uehementior omnia absorbere poterat ac per eam cuncta sublata erant uel diruta, nec aduersus eam nostrum aut consilium aut opera satis erat; quod ergo incolume superfuit, id iure in lucro deputatur ac fortunae uel Dei potius munus esse existimatur. [1]

Et ita collatione boni mali opinio attenuatur. Quomodo autem collatione alterius mali aut quod utrumque metitur ipsius [1] temporis, iam diximus.

Previous section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.