Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Haec licet Cicero de corporis oppressione dicat, poteris tamen ea leui commutatione ad animi transferre angustias atque adeo melius quod corpus uiolentiae subiectum est, animus [1] minime; corpus multa inuitum tolerare cogitur, animum nisi uolentem suppeditare potest nemo; uirtus autem, quoniam a uoluntate proficiscitur, magis in illis locum habet quae uoluntati obnoxia sunt, quam quae necessitati. Itaque rectius ex ratione uirtutum animo mederi poteris quam corpori et ex unaquaque uirtute propriam adhibere medicinam; quas tute, si parum aduigilaueris, poteris recte distinguere ac ex singulis uirtutibus singulos trahere locos.

Previous paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.