Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Solent et ex tertia ratione aduersarii aliquod solacium captare
homines, quae contingit ex frustratione aut uanis conatibus inimici, puta cum
conatur magna mala inferre aut uniuersis exspoliare bonis, nec tamen potest
efficere; ex hoc se consolantur homines tamquam quandam ultionem ex hoste
sumpsissent, sed [1] uident eum non omnino uoti sui
compotem factum. Istorsum spectat quod Ouidius ait: Ista eadem ratione et complures Dominici sanguinis testes, dum ab impiis tortoribus uariis cruciatibus eum negare compellerentur, se ipsos [1] consolati sunt illudendo hostibus suis ac dicendo: Frustra laboratis, nec quod cupitis ullo poenarum genere a nobis extorquebitis; etsi in corpus potestatem habetis, at nos potestatem in animum habemus, quem uestra furia uel insania nequit attingere. Qua ex re haud mediocre solacium capiebant, ita ut inter acerrima tormenta saeuissimosque cruciatus cernentes carnifices suos incassum furere in risum erumperent ac unde tristitiam capere credebantur, inde solacium ingens suscipiebant. Hinc illa Laurentii in uesaniam regis insultatio [2] fuit qua dicebat dum in craticula ureretur: Assatum est; uersa et manduca. Non sine uoluptate ac solacio putamus Anaxarchum dentibus suam praecidisse linguam quam ei tyrannus ille amputare minabatur. Itidem et aliis plerisque, quos enumerare praetermittimus, iocundam bonorum suorum fuisse non dubitamus iacturam, quam ipsi sponte fecerunt, ne illa in manus aut potestatem uenirent inimicorum, et, si eis ex sententia contigit, pro magno solacio habuisse. Ex hoc genere solacii est et illud quod ei accidit qui insequendo
quempiam aut appetendo fugientem aut defendere uel resistere conantem nec omnino
incolumis id quiuit tentare. In tali negotio persequens licet paruo potitus, tamen
uictorem se putat atque illo uel tenui successu solatur. Vt apud
Ouidium Phoebus: consolatur se eam in sua cessuram ornamenta quam non potuit habere in amplexus. His itaque rationibus procedit iste tertius locus qui, ut illi duo superiores, a persona aduersarii ducitur. Habet tamen amplius in se honestatis, propterea et uiris causisque dignioribus absque pudore facilius quam illi alii accommodantur.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.