Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Ista eadem ratione et complures Dominici sanguinis testes, dum ab impiis tortoribus uariis cruciatibus eum negare compellerentur, se ipsos [1] consolati sunt illudendo hostibus suis ac dicendo: Frustra laboratis, nec quod cupitis ullo poenarum genere a nobis extorquebitis; etsi in corpus potestatem habetis, at nos potestatem in animum habemus, quem uestra furia uel insania nequit attingere. Qua ex re haud mediocre solacium capiebant, ita ut inter acerrima tormenta saeuissimosque cruciatus cernentes carnifices suos incassum furere in risum erumperent ac unde tristitiam capere credebantur, inde solacium ingens suscipiebant. Hinc illa Laurentii in uesaniam regis insultatio [2] fuit qua dicebat dum in craticula ureretur: Assatum est; uersa et manduca. Non sine uoluptate ac solacio putamus Anaxarchum dentibus suam praecidisse linguam quam ei tyrannus ille amputare minabatur. Itidem et aliis plerisque, quos enumerare praetermittimus, iocundam bonorum suorum fuisse non dubitamus iacturam, quam ipsi sponte fecerunt, ne illa in manus aut potestatem uenirent inimicorum, et, si eis ex sententia contigit, pro magno solacio habuisse.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.