Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Non minus forte maerores uniuersos cunctasque fluctuationes animi mortis sedat recordatio, quam putamus secundum locum sapientis. Quippe cuius memoria facit cuncta uilescere et reuelato fuco sordes uanitatesque cuiusque deprendere, ita ut liquido cognoscatur in his inferioribus nihil esse dignum quod ametur; ubi autem abest amor, certe abest et dolor, siquidem nullius rei iacturam aegro animo toleramus nisi eius quam dileximus. Alia quoque ratione mortis consideratio nonnumquam adimit languores:
puta cum quispiam iniuriam passus est, aut alteri nimias opes uel potentiam
inuidet uel alium sibi imperantem moleste fert; inter haec dummodo cogitat se
moriturum amissurumque omnia illa, insuper et fortasse poenas daturum, haud paruam
accipit refocillationem. Hinc sacer psalmista ait: Pleni sunt sacri codices talibus consolationibus et huic tamquam
potissimo consolationis innituntur loco. Et certe haud mediocris est momenti.
Vnde et uulgo ad consolandum uel se uel alium usurpatur: Veniet mors
quae adaequabit omnia nosque his exsoluet malis. Proinde et multi
uehementioribus calamitatibus concussi apprime exoptant mortem putantes per eam
uniuersis suis laboribus et aerumnis imponi finem, cuius longiorem
dilationem [1] uel moram inter
praecipua maximaque infortunia deputare consueuerunt. Vt Boethius
faciebat cum inquit: Idem queritur Iob: Vnde plerique tenerioris sensus et malorum impatientes mortem sibi ultro propriis arcesserunt manibus ac summa impietate dolorem depellere sunt conati; ut Cato Vticensis, Dido, Sardanapalus, Nero, Demosthenes, Hannibal [1], et alii complures. Quorum errorem probans Seneca in libris suis quos de consolatione
conscripsit et nonnullis in epistulis, alias uir sapiens, hoc genus solacii
extremum adhibuit atque ut eo, cum usus uenit [1], utantur homines et suadet et docet uaria mortis
genera explicando quibus facile sit uolenti e uita excedere. Sed absit tanta
impietas tantaque amentia ab homine Christiano quae non solum diuina, sed et
ipsius naturae ratione improbatur, ut pulchre in Politicha sua docet Aristoteles:
Idcirco lege sancitum est huiusmodi uirorum cadauera honore sepulturae priuari; qua ignominia mortuo maior inferri non potest, et iure quidem. Totum enim lege naturae in partes suas habet potestatem, quippe quae ad famulatum eius sunt natae ipsique cuncta sua seruitia debentur. [1] Sicuti humano corpori manus, pedes, oculi, aures ceteraque membra ministrant ac famulantur, horum quoduis, si se a corpore auellere uellet, nonne aperta illud iniuria afficeret? Qua de re sancitum est in omni re publica ne cui liceat potestate priuata quenquam occidere etiam facinorosum quantumuis aut sceleratum. Vnde liquet nemini etiam nocenti licere se ipsum interimere, quanto magis [2] insonti! Quod etiam theologorum non minus efficaci astruitur ratione. Etenim sapientum ambigit nemo Deum uniuersa propter hominem condidisse, hominem uero propter se ipsum; quam ob rem, cum homo non sibi, uerum Deo potius uiuere habet, nefas est ei procul dubio uitam suam, quam Domino debet a quo eam et [1] acceperat, adimere. Quod si ademerit, iure ab eo Dominus pro perfidia aut temeritate meritas poterit sumere poenas; nec poteris causari te inutilem ei fuisse aut ne ipsum offenderes subtraxisse, quia non est pecudis de se ipsa iudicare ad quem usum domino sit, sed pastoris; et figulus uasa probat et usibus quibus lubet accommodat [2]. Vnde nequeo satis demirari illorum ingenia qui tantis laudibus ac praeconiis factum Lucretiae, Catonis, ceterorumque quos nominauimus, efferunt et commendant atque illud magnanimitati et constantiae tribuunt quod est ignominiosissimae pusillanimitati et turpissimae imbecillitati [1] merito tribuendum. Siquidem quis est adeo obtuso aut hebeti ingenio qui aperte dispicere non queat hos omnes, quod prae mollitiem et infirmitatem uel dolores uel contumelias diutius perpeti extimescerent, mortem sibi consciuisse? [2] Nam quid dicam de Lucretia, cui rem nullo piaculo dignam summa impietate libuit expiare et alienam suo malo culpam ulcisci? Sed de his praesens locus disputare non postulat. Satis igitur sit nobis hic illud admonuisse quod sicut mortis crebra recogitatio tum ad tollendas aerumnas, tum ad componendas omnes [3] suae uitae rationes ad sapientes bonosque uiros plurimum pertinet, ita prouocatio minime. Valet enim ad consolandum mortis recordatio propter curas quae dictae
sunt, praecipue autem propter terrorem quem incutit mentibus humanis. Est enim ita
natura comparatum ut fortior dolor minorem [1] excludat et leuia mala in conspectu sileant
grauiorum. Vnde tenuiora leuius portantur quom difficiliora recordamur.
Hinc [2] maerentem
sapientissime monet Isidorus dicens: Ad hos atque alios huiusmodi futuros exitus animum maestum si inuitabimus, nimirum ab omni praesenti molestia abducemus.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.