Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

Next section

IV 11 De propriis locis huius quintae rationis [1] quorum primus est a studio

Diximus [1] hucusque quo modo compassione, lamentatione, laudationeque animum tristem ad cogitationem iucundiorem traducere possimus. [1] Nunc ad propiores [2] locos et huic rationi consolandi magis fortasse congruos accedamus.

Est autem eorum primus qui desolatos homines ad aliquod studium non illepidum aut ingratum inuitat, puta ad uenationem, ludum, cantum sonum ceteraque eiusmodi. Quod nimirum et Ouidius in exilium missus et probasse et libens usurpasse se scribit:

Si qua mei fuerint, ut erunt, uitiosa libellis,

excusata suo tempore, lector, habe.

Exul eram requiesque mihi, non fama petita est,

mens intenta suis ne foret usque malis.

Hoc est cur cantet uinctus quoque compede fossor

indocili numero cum graue mollit opus.

Cantat et innitens limosae pronus arenae

aduerso tardam qui uehit amne ratem

quique refert pariter lentos ad pectora remos,

in numerum pulsa bracchia pulsat aqua.

Fixus ubi incubuit baculo saxoue resedit,

pastor arundineo carmine mulcet oues.

Cantantis pariter, pariter data pensa trahentis

fallitur ancillae decipiturque labor.

Fertur et abducta Lyrneside tristis Achilles

Haemonia curas detinuisse lyra.

Cum traheret siluas Orpheus et dura canendo

saxa, bis amissa coniuge tristis erat. [1]

Hoc attigit et Vergilius de Polyphemo quem

lanigerae comitantur oues: ea sola uoluptas

solamenque mali de collo fistula pendet. [1]

Ex hac ratione solacii sunt conuiuia, compotationes domesticae, et conuictus familiaris, quo Teucer apud Horatium erga socios usus est, cum inquit:

O fortes peioraque passi

mecum saepe uiri, nunc Iuno pellite curas:

cras ingens iterabimus equor. [1]

In hoc quoque genere est hortari amicum ad quampiam egregiam lectionem, praecipue autem philosophiae. Quoniam, ut praeclare scribit Cicero:

philosophia hoc efficit, medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores, ueraque cultura animi est quae extrahit uitia radicitus et praeparat animos ad satus accipiendos.

Est profecto animi medicina, philosophia, cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris. [1]

Hinc et Seruium maerore leuare cupiens ad hanc inuitat ita scribens:

Reliqua sunt in te ipso neque mihi ignota nec minima [1] solacia. Et quidem ego sentio multo maxima, quae experiens quotidie sic probo ut ea mihi salutem afferre uideantur, te autem ab initio aetatis memoria teneo summe omnium doctrinarum studiosum fuisse omniaque, quae a sapientissimis uiris ad bene uiuendum tradita essent, quae quidem uel optimis rebus ac usui et delectationi esse possent, his uero temporis habemus nihil in quo acquiescamus. Nihil faciam insolenter neque te tali uel scientia uel natura hortabor ut ad eas te referas artes quibus a primis temporibus aetatis tuum studium dedisti; tantum dicam quod te spero approbaturum: me, postea quam illi arti cui studueram nihil esse loci neque in curia neque in foro uiderem, omnem meam curam atque operam ad philosophiam contulisse. Tuae scientiae excellenti ac singulari non multo magis quam nostrae est relictum loci. Quare non equidem te moneo, sed mihi ita persuasi te quoque in his uersari rebus quae, etsi minus prodessent, animum tamen a sollicitudine abducerent. [2]

Et in Tusculanis quaestionibus:

Illud quidem sic habeto: nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri non potest, finem miseriarum nullum fore; quam ob rem, quoniam cepimus, tradamus nos ei curandos; sanabimur si uolemus. [1]

Inter omnes uero occupationes aut studia, quibus animus a maerore reuocatur, uis amoris est potentissima sacris etiam litteris testimonium perhibentibus, in quibus legimus Rebeccam adeo ab Isaac dilectam ut dolorem, qui ex matris morte acciderat, temperaret. Prudentissimum ergo et familiares Assueri inierunt consilium, cum nouas puellas regi quaerere decreuerunt, quo maerorem regis, quem ob reiectam Vasthi reginam [1], amore nouae coniugis depellerent; uti et effecerunt. Neque id ab re euenire consueuit; etenim nulla est mentis qualitas quae uehementiore laetitia perfundat hominem quam amor. Sed ubi exuberans laetitia, ibi maerori loci est nihil. Aliarum uero rerum studia, quae nominauimus, uel quia singula eorum certae sequuntur uoluptates, uel quia animum a cogitatione rerum inuisarum abducunt et eorum memoriam tollunt: hinc diuturnitas temporis sedat dolorem, sed ea dumtaxat quae frequenter animum ad alias curas euocauit, id enim agendo facit imaginem praeteritorum malorum excedere. Cito enim decidunt e memoria quae frequentius non retractantur. [2]

Previous section

Next section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.