Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Rursum igitur reuocare [1] et hac re maestum a dolore poterimus si inicere ei curauerimus spem cuiuspiam non mediocris boni ac persuadere magna ipsum bona nec dubia manere. Quod quidem quantum ualeat, uel ex illo Veneris cognosce: Hoc equidem occasum Troiae tristesque ruinas solabar fatis contraria fata rependens. [1] Quoniam ab Ioue audierat hinc fore ductores reuocato a sanguine Teucri qui mare, qui terras omni ditione tenerent, et alibi hac eadem ratione Iuppiter Venerem consolatur: "Parce metu, Cytherea, manent immota tuorum fata tibi; cernes urbem et promissa Lauini moenia sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aeneam…" [1] et alia multa pergit recensendo futura quorum spe simul et commemoratione Venerem reddat laetiorem. Idem fecit et Teucer apud Horatium cum inquit: "Quo nos cumque ferat melior fortuna parente, ibimus, o socii comitesque; nihil desperandum Teucro duce et auspice Teucro; certus enim promisit Apollo ambiguam tellure noua Salamina futuram." [1] His simile est et illud: Iamque tibi reduces socios classemque relatam nuntio et in tutum uersis Aquilonibus actam, et Sibylla ad Palinurum: "Sed cape dicta memor, diri solacia casus; nam tua finitimi longe lateque per urbes prodigiis acti caelestibus ossa piabunt et statuent tumulum et tumulo sollemnia mittent aeternumque locus Palinuri nomen habebit." His dictis curae emotae pulsusque parumper corde dolor tristi; gaudet cognomine terrae. [1] Eruditissimus poeta uigilanter ad rem solacii causam quoque adiecit et quo pacto spe futurorum ademptus est [1] maeror, declarauit. Non solum autem haec, sed et alia ex hac ratione exempla apud Vergilium passim comperies. Similiter et in epistulis apud Ciceronem, ut est illud ad Publium Figulum: "Familiares eius," id est Caesaris, "et hi quidem qui illi iocundissimi sunt, familiariter et admirabiliter de te locuntur et sentiunt. Accedit eodem uulgi uoluntas uel potius consensus omnium; etiam illa quae nunc minimum quidem potest, sed ut possit, non cessat res publica, quantascumque uires habebit, ab his ipsis quibus tenetur, de te propediem (mihi crede) impetrabit." [1] Nihil plane omnino tantum ad solacium hominis ualet, quando cuiuspiam rei iacturam fecit, quantum spes rei recuperandae. Id optime intellexisse uidetur Ouidius, qui in exilium missus hortatur amicum ut, si etiam minime speret posse patriae restitui, tamen semper se spe redeundi detineat uel potius alat, testans adeo se nulla re alia sustentari quam spe reuertendi, quam licet falsam, ne sibi adimat, obnixe precatur dicens: Si tamen interea quid in his ego perditus oris, quod te credibile est quaerere, quaeris, agam; spe trahor exigua quam tu mihi demere noli tristia leniri numina posse dei. Seu temere expecto seu id contingere fas est, tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba, [1] quo dicto sapienter declarat praestare homini uel falsam spem habere quam ueram desperationem. Desperatio enim enecat, spes uero qualiscumque refocillat et nutrit. Hinc Hieronymus inquit ad Tyrasium: Numquam spes cum dolore concordat nec fides aliquando sentit quantamcumque iacturam. [1] Et alibi simile quid scribit: Mihi crede, semper in omnibus incredulitas maeret et sicut non potest fides nosse quod doleat, sic diffidentia sola doloribus inuenitur ancilla. Nam si dormientes dicimus, dormientes utique credere debemus et non mortuos ac requiescentes in terris fideliter secundum uocem Domini. 'Omnis', inquit, 'qui credit in me, licet moriatur, uiuet.' Si tibi medicus hoc promitteret quisquam, nullam sine dubio promissioni eius negare poteris omnino laetitiam. Nunc quia Christus fabricator et restitutor promittit, non timeas eam plangere. [1] Haec uerba, licet fidem ac diffidentiam sonent, magis tamen pertinere ad spem et desperationem; de quo loco plura iam diximus.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.