Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Praeter hos uero locos sunt adhuc reliqui tres, qui a persona inimici
accipiuntur, proinde religiosis uiris et probis non multum conueniunt nec salua
cum sua, tum ipsorum dignitate [1] consolator mentes eorum temptare poterit. Hos
tamen recensere uoluimus cum quod his maiores nostri usi sunt, tum quod
exercitatum ingenium poterit eos, si adhibere diligentiam uoluerit, aliqua ex
parte honestare et nonnumquam dignioribus consolationibus adaptare.
Primum itaque horum a uindicta mutuamur, non quidem ea ratione qua
superius diximus, quando de diminutione angoris disputabamus, uerum a spe
uindictae, id est ut persuadeamus amico lugenti aduersarium eius, a quo iniuriam
accepit, poenas daturum aut in hac aut saltem in alia uita Deumque esse iustum
iudicem ac cunctorum scelerum ultorem. Hoc satyrus ille diligenter
seruauit ubi inquit: Hac ipsa ratione et Dido se consolabatur: Sic et Sapientia consolatur seruos Domini iniuste a potentioribus
oppressos: Tunc illud innocentes consequuntur psalmistae solacium: Laetabitur iustus cum uiderit uindictam, manus suas lauabit in sanguine peccatoris. [1] Hieronymus quoque hoc pacto Oceanum consolatus est: Veniet tempus ut eorum risus uertatur in luctum, quibus noster nunc plantus est laetitia. [1] Et Theodoram de morte Lucinii consolando "Habemus", ait, "consolationem quod Domini sermone mors iugulatur, per quem dicitur ad eam: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne. Et in consequentibus: Adducet uentum urentem Dominus de deserto ascendentem, qui secabit omnes uias eius et desolabit fortem illius." [1] Ista omnia ad consolationem dicta sunt aduersum illos, qui iniurias consueuerunt irrogare, ut ex eo solacium suscipiant contristati, quod sperare possunt aduersarios eorum poenam daturos. Tametsi non sit ingenuorum ac proborum uirorum ultione gaudere, quippe qui iubentur diligere etiam inimicos et orare pro persecutoribus ac calumniatoribus suis. Cuius rei honestatem etiam falsae religionis cultores uiderunt atque comprobauerunt. Vnde cum Demosthenes saeuientem in Athenienses Alexandrum mitigare cuperet, non habuit maiorem laudem ad quam eum adhortaretur aut quod ei pro clementia ipsius dignum pretium polliceretur quam quod ait: "Nihil habet fortuna tua maius quam ut possis, nec nostra melius quam ut uelis conseruare quam plurimos." Quam sententiam propter praestantiam et singularitatem eius postea Cicero Caesari retulit. [1] Hac uirtute plerique duces et principes magis quam maximis rebus gestis clarissimisue triumphis celebrantur. Plus laudis L. Cornelio pietas contulit quam saeuissimo hosti Romano, duci Carthaginiensium, in funere praestitit, quam ingens robur animi, quo ipsum hostem una cum oppido expugnauit. Magis commendantur Caesaris lacrimae, quas capiti Pompei exhibuit et in liberos Catonis ceterosque aduersarios suos ingens clementia quam tot insignes palmae quas uictor conspicuus ex hoste reportauit. Quid de Q. Metello, de posteriore Africano, Q. Crispino, M. Marcello, Hannibale, Alexandro, Pisistrato, Pyrrho, ceterisque ducibus ac principibus dicam? Nonne hi omnes parcendo potius quam uincendo sunt habiti admirabiliores? Et recte sane, quoniam dare ueniam ac salutem diuinum est munus, denegare uero aut tollere et impium et crudele. Nec est egregii animi aut nobilis uindictam appetere, sed, ut
sapientissime Aristoteles docet, timidi ac uilis. Vnde merito illud Xenophontis
laudatur quod cuidam maledicenti retulit: "Tu", inquit, "potens es maledicere, ego
uero tua maledicta contemnere." Sed illud Socratis tanto maiore
excipitur laude quanto in grauiore exhibitum iniuria. Nam cum fuisset
a quodam impuro homine calce percussus, urgentibusque amicis
"At uindicta bonum et uita iocundior ipsa." [1] Ad quod respondit dicens: Nempe haec indocti quorum praecordia nullis interdum aut leuibus uideas flagrantia causis; quantulacumque adeo est occasio, sufficit irae. Chrysippus non dicit idem nec mite Thaletis ingenium dulcique senex uicinus Hymetto qui partem acceptae saeua inter uincla cicutae accusatori nollet dare. Plurima felix paulatim uitia atque errores exuit omnes prima docens rectum sapientia; quippe minuti semper et infirmi est animi exiguique uoluptas ultio. Continuo sic collige quod uindicta nemo magis gaudet quam femina. [1] I nunc et inter tot tantaque et diuina et humana clementiae specimina ac documenta insanire et furere non cessa et more rabidorum canum irritatores insectare. Aut si id turpe putas, ut merito debes, amplectere mansuetudinis tranquillitatisque pacem et huius potius uoluptate suauitateque fruere quam illius, quam a spe uindictae inepte uenaris. Quod si facies, Deo hominibusque gratificabere; cum horum clarissimam uirtutem adeptus eris, illius uero mandatum adimpleueris. Nunc utrum horum eligas in tua optione [1] positum est. Nos interea inceptum prosequamur.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.